• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) Confessiones

Edition ausblenden
Confessiones (CSEL)

Caput 12

Sedulo ergo agere coeperam, propter quod veneram, ut docerem Romae artem rhetoricam: et prius domi congregare aliquos, quibus et per quos innotescere coeperam. et ecce cognosco alia Romae fieri, quae non patiebar in Africa. nam re vera illas eversiones a perditis adulescentibus ibi non fieri manifestatum est mihi: sed subito inquiunt ne mercedem magistro reddant, conspirant multi adulescentes et transferunt se ad alium, desertores fidei et quibus prae pecuniae caritate iustitia vilis est. oderat etiam istos cor meum, quamvis non perfecto odio. quod enim ab eis passurus eram, magis oderam fortasse quam eo, quod cuilibet inlicita faciebant. certe tamen turpes sunt tales, et fornicantur abs te, amando volatica ludibria temporum et lucrum luteum, quod cum adprehenditur manum inquinat, et amplectendo mundum fugientem, contemnendo te, manentem et revocantem, et ignoscentem redeunti ad te meretrici humanae animae. et nunc tales odi pravos et distortos, quamvis eos corrigendos diligam, ut pecuniae doctrinam ipsam, quam discunt, praeferant, ei vero te, deum, veritatem et ubertatem certi boni et pacem castissimam. sed tunc magis eos pati nolebam malos propter me, quam fieri propter te bonos volebam.

Edition ausblenden
Confessiones (PL)

CAPUT XII. Fraus discipulorum Romae in praeceptores.

22. Sedulo ergo agere coeperam, propter quod veneram, ut docerem Romae artem rhetoricam, et prius domi congregare aliquos, quibus et per quos innotescere coeperam; et ecce cognosco alia Romae fieri, quae non patiebar in Africa. Nam revera illas eversiones a perditis adolescentibus ibi non fieri manifestatum est mihi. Sed subito, inquiunt, ne mercedem magistro reddant, conspirant multi adolescentes, et transferunt se ad alium; desertores fidei, et quibus prae pecuniae charitate justitia vilis est. Oderat etiam istos cor meum, quamvis non perfecto odio. Quod enim ab eis passurus eram, magis oderam fortasse, quam eo quod cuilibet illicita faciebant. Certe tamen turpes sunt tales, et fornicantur abs te, amando volatica ludibria temporum et lucrum luteum, quod cum apprehenditur, manum inquinat; et amplectendo mundum fugientem, contemnendo te manentem, et revocantem, et ignoscentem redeunti ad te meretrici animae humanae. Et nunc tales odi pravos et distortos, quamvis eos corrigendos diligam, ut pecuniae doctrinam ipsam, quam discunt, praeferant, ei vero te Deum [Col. 0717] veritatem et ubertatem certi boni et pacem castissimam. Sed tunc eos magis pati nolebam malos propter me, quam fieri propter te bonos volebam.

  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
Confessiones (CSEL)
Confessiones (PL)
Übersetzungen dieses Werks
Bekenntnisse vergleichen
Les confessions de Saint Augustin vergleichen
The Confessions of St. Augustin In Thirteen Books vergleichen
Kommentare zu diesem Werk
Einleitung in die Confessiones
Prolegomena
The Opinion of St. Augustin Concerning His Confessions, as Embodied in His Retractations, II. 6
Translator's Preface - Confessions

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung