Edition
ausblenden
Confessiones (PL)
CAPUT XVI. Quale tempus metiri liceat, et quale non.
21. Et tamen, Domine, sentimus intervalla temporum, et comparamus sibimet, et dicimus alia longiora, et alia breviora. Metimur etiam quanto sit brevius aut longius illud tempus quam illud; et respondemus duplum esse hoc vel triplum, illud autem simplum, aut tantum hoc esse quantum illud. Sed praetereuntia metimur tempora cum sentiendo metimur; praeterita vero quae jam non sunt, aut futura quae nondum sunt, quis metiri potest, nisi forte audebit quis dicere metiri posse quod non est? Cum ergo praeterit tempus, sentiri et metiri potest; cum autem praeterierit, quoniam non est, non potest.
Edition
ausblenden
Confessiones (CSEL)
Caput 16
Et tamen, domine, sentimus intervalla temporum, et comparamus sibimet, et dicimus alia longiora et alia breviora. metimur etiam, quanto sit longius aut brevius illud tempus quam illud, et respondemus duplum esse hoc vel triplum, illud autem simplum aut tantum hoc esse quantum illud. sed praetereuntia metimur tempora, cum sentiendo metimur; praeterita vero, quae iam non sunt, aut futura, quae nondum sunt, quis metiri potest, nisi forte audebit quid dicere metiri posse quod non est? cum ergo praeterit tempus, sentiri et metiri potest, cum autem praeterierit, quoniam non est, non potest.