• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) Confessiones

Edition ausblenden
Confessiones (PL)

CAPUT XIV. Scripturae profunditas.

17. Mira profunditas eloquiorum tuorum, quorum ecce ante nos superficies blandiens parvulis: sed mira profunditas, Deus meus, mira profunditas! Horror est intendere in eam; horror honoris, et tremor amoris. Odi hostes ejus vehementer. O si occidas eos de gladio bis acuto, et non sint hostes ejus! Sic enim amo eos occidi sibi, ut vivant tibi. Ecce autem alii non reprehensores, sed laudatores libri Geneseos: Non, inquiunt, hoc voluit in his verbis intelligi Spiritus Dei, qui per Moysen famulum ejus ista conscripsit; non hoc voluit intelligi quod tu dicis, sed aliud quod nos dicimus. Quibus ego, te arbitro, Deus, omnium nostrorum, ita respondeo.

Edition ausblenden
Confessiones (CSEL)

Caput 14

Mira profunditas eloquiorum tuorum, quorum ecce ante nos superficies blandiens parvulis: sed mira profunditas, deus meus, mira profunditas! horror est intendere in eam, horror honoris et tremor amoris. odi hostes eius vehementer: o si occidas eos de gladio bis acuto, et non sint hostes eius! sic enim amo eos occidi sibi, ut vivant tibi. ecce autem alii non reprehensores, sed laudatores libri Geneseos: non inquiunt hoc voluit in his verbis intellegi spiritus dei, qui per Moysen famulum eius ista conscripsit, non hoc voluit intellegi, quod tu dicis, sed aliud, quod nos dicimus. quibus ego te arbitro, deus omnium nostrum, ita respondeo.

  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
Confessiones (CSEL)
Confessiones (PL)
Übersetzungen dieses Werks
Bekenntnisse vergleichen
Les confessions de Saint Augustin vergleichen
The Confessions of St. Augustin In Thirteen Books vergleichen
Kommentare zu diesem Werk
Einleitung in die Confessiones
Prolegomena
The Opinion of St. Augustin Concerning His Confessions, as Embodied in His Retractations, II. 6
Translator's Preface - Confessions

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung