Caput 31
Est alia malitia diei, quae utinam sufficiat ei. reficimus enim cotidianas ruinas corporis edendo et bibendo, priusquam escas et ventrem destruas, cum occideris indigentiam satietate mirifica, et corruptible hoc indueris incorruptione sempiterna. nunc autem suavis est mihi necessitas, et adversus istam suavitatem pugno, ne capiar, et cotidianum bellum gero in ieiuniis, saepius in servitutem redigens corpus meum, et dolores mei voluptate pelluntur. nam fames et sitis quidam dolores sunt: urunt et sicut febris necant, nisi alimentorum medicina succurrat. quae quoniam praesto est ex consolatione munerum tuorum, in quibus nostrae infirmitati terra et aqua et caelum serviunt, calamitas deliciae vocantur. Hoc me docuisti, ut quemadmodum medicamenta sic alimenta sumpturus accedam. sed dum ad quietem satietatis ex indigentiae molesta transeo, in ipso transitu mihi insidiatur laqueus concupiscentiae. ipse enim transitus voluptas est. et non est alius, qua transeatur, quo transire cogit necessitas. et cum salus sit causa edendi ac bibendi, adiungit se tamquam pedisequa periculosa iucunditas et plerumque praeire conatur, ut eius causa fiat, quod salutis causa me facere vel dico vel volo. nec idem modus utriusque est: nam quod saluti satis est, delectatione parum est, et saepe incertum fit, utrum adhuc necessaria corporis cura subsidium petat an voluptaria cupiditatis fallacia ministerium suppetat. ad hoc incertum hilarescit infelix anima, et in eo praeparat excusationis patrocinium, gaudens non adparere, quod satis sit moderationi valetudinis, ut obtentu salutis obumbret negotium voluptatis. his temptationibus cotidie conor resistere, et invoco dexteram tuam et ad te refero aestus meos, quia consilium mihi de hac re nondum stat. Audio vocem iubentis dei mei: Non graventur corda vestra in crapula et ebrietate. ebrietas longe est a me: misereberis, ne adpropinquet mihi. crapula autem nonnumquam subrepsit servo tuo: misereberis, ut longe fiat a me. nemo enim potens esse continens, nisi tu des. multa nobis orantibus tribuis, et quidquid boni antequam oraremus accepimus, a te accepimus; et ut hoc postea cognosceremus, a te accepimus. ebriosus numquam fui, sed ebriosos a te factos sobrios ego novi. ergo a te factum est, ut hoc non essent qui numquam fuerunt. a quo factum est, ut hoc non semper essent qui fuerunt, a quo etiam factum est, ut scirent utrique, a quo factum est. audivi aliam vocem tuam: Post concupiscentias tuas non eas et a voluptate tua vetare. audivi et illam ex munere tuo, quam multum amavi: Neque si manducaverimus, abundabimus, neque si non manducaverimus, deerit nobis; hoc est dicere: nec illa res me copiosum faciet nec illa aerumnosum. audivi et alteram: Ego enim didici, in quibus sum, sufficiens esse, et abundare novi et penuriam pati novi. omnia possum in eo, qui me confortat. ecce miles castrorum caelestium. non pulvis, quod sumus. sed memento, domine, quoniam pulvis sumus, et de pulvere fecisti hominem, et perierat et inventus est. nec ille in se potuit, quia idem pulvis fuit, quem talia dicentem adflatu tuae inspirationis adamavi: Omnia possum, inquit, in eo, qui me confortat. conforta me, ut possim, da quod iubes et iube quod vis. iste se accepisse confitetur et quod gloriatur in domino gloriatur. audivi alium rogantem, ut accipiat: Aufer, inquit, a me concupiscentias ventris. unde adparet, sancte deus, te dare, cum fit quod imperas fieri. Docuisti me, pater bone: Omnia munda mundis, sed malum esse homini qui per offensionem manducat; et omnem creaturam tuam bonam esse nihilque abiciendum, quod cum gratiarum actione percipitur; et quia esca nos non conmendat deo, et ut nemo nos iudicet in cibo aut potu; et ut qui manducat non manducantem non spernat, et qui non manducat, manducantem non iudicet. didici haec, gratias tibi, laudes tibi, deo meo, magistro meo, pulsatori aurium mearum, inlustratori cordis mei: eripe me ab omni temptatione. non ego inmunditiam obsonii timeo, sed inmunditiam cupiditatis. scio Noe omne carnis genus, quod cibo esset usui, manducare permissum, Elian cibo carnis refectum, Iohannem mirabili abstinentia praeditum animalibus, hoc est lucustis in escam cedentibus, non fuisse pollutum: et scio Esau lenticulae concupiscentia deceptum, et David propter aquae desiderium a se ipso reprehensum, et regem nostrum non carne, sed pane temptatum. ideoque et populus in heremo non quia carnes desideravit, sed quia escae desiderio adversus dominum murmuravit, meruit inprobari. In his ergo temptationibus positus, certo cotidie adversus concupiscentiam manducandi et bibendi: non enim est quod semel praecidere et ulterius non attingere decernam, sicut de concubitu potui. itaque freni gutturis temperata relaxatione et constrictione tenendi sunt. et quis est, domine, qui non rapiatur aliquantum extra metas necessitatis? quisquis est, magnus est, magnificet nomen tuum. ego autem non sum, quia peccator homo sum. sed et ego magnifico nomen tuum, et interpellat te pro peccatis meis, qui vicit saeculum, numerans me inter infirma membra corporis sui, quia et inperfectum eius viderunt oculi tui, et in libro tuo omnes scribentur.
