• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) Confessiones Confessiones (PL)
*LIBER UNDECIMUS.* Laudaturus Deum deinceps professione suae ipsius in Scripturis sanctis sive imperitiae, sive etiam peritiae, aut ejus quo in eas ex munere divino flagrabat, studii, explicandum sumit exordium libri Geneseos; atque hic primum illustrat isthaec verba: *In principio fecit Deus coelum et terram.* Occurrit obtrectantibus, quid faceret Deus antequam coelum et terram conderet, et unde ei in mentem venerit tandem aliquando ea facere, cum antea non fecisset. Dum vero iis refellendis insistit, copiosam de Tempore conscribit disputationem.

CAPUT XII. Quid Deus fecerit ante mundi creationem.

[Col. 0815]

14. Ecce respondeo dicenti, Quid faciebat Deus antequam faceret coelum et terram; respondeo non illud quod quidam respondisse perhibetur joculariter, eludens quaestionis violentiam: Alta, inquit, scrutantibus gehennas parabat. Aliud est videre, aliud ridere; haec non respondeo. Libentius enim responderim, Nescio, quod nescio; quam illud unde irridetur qui alta interrogavit, et laudatur qui falsa respondit. Sed dico te, Deus noster, omnis creaturae creatorem. Et si coeli et terrae nomine omnis creatura intelligitur; audenter dico, Antequam faceret Deus coelum et terram, non faciebat aliquid: si enim faciebat, quid nisi creaturam faciebat? Et utinam sic sciam, quidquid utiliter scire cupio, quemadmodum scio quod nulla fiebat creatura, antequam fieret ulla creatura.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
Confessiones (CSEL) vergleichen
Confessiones (PL)
Übersetzungen dieses Werks
Bekenntnisse vergleichen
Les confessions de Saint Augustin vergleichen
The Confessions of St. Augustin In Thirteen Books vergleichen
Kommentare zu diesem Werk
Einleitung in die Confessiones
Prolegomena
The Opinion of St. Augustin Concerning His Confessions, as Embodied in His Retractations, II. 6
Translator's Preface - Confessions

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung