• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) Confessiones Confessiones (PL)
*LIBER UNDECIMUS.* Laudaturus Deum deinceps professione suae ipsius in Scripturis sanctis sive imperitiae, sive etiam peritiae, aut ejus quo in eas ex munere divino flagrabat, studii, explicandum sumit exordium libri Geneseos; atque hic primum illustrat isthaec verba: *In principio fecit Deus coelum et terram.* Occurrit obtrectantibus, quid faceret Deus antequam coelum et terram conderet, et unde ei in mentem venerit tandem aliquando ea facere, cum antea non fecisset. Dum vero iis refellendis insistit, copiosam de Tempore conscribit disputationem.

CAPUT XIII. Quod ante tempora a Deo creata nullum tempus fuerit.

15. At si cujusquam volatilis sensus vagatur per imagines retro temporum, et te Deum omnipotentem et omnicreantem et omnitenentem, coeli et terrae artificem, ab opere tanto, antequam id faceres, per innumerabilia saecula cessasse miratur; evigilet atque attendat, quia falsa miratur. Nam unde poterant innumerabilia saecula praeterire, quae ipse non feceras, cum sis omnium saeculorum auctor et conditor? aut quae tempora fuissent quae abs te condita non essent? aut quomodo praeterirent, si nunquam fuissent? Cum ergo sis operator omnium temporum, si fuit aliquod tempus antequam faceres coelum et terram, cur dicitur quod ab opere cessabas? Idipsum enim tempus tu feceras, nec praeterire potuerunt tempora antequam faceres tempora. Si autem ante coelum et terram nullum erat tempus, cur quaeritur quid tunc faciebas? Non enim erat Tunc, ubi non erat tempus.

16. Nec tu tempore tempora praecedis, alioquin non omnia tempora praecederes. Sed praecedis omnia praeterita celsitudine semper praesentis aeternitatis; et superas omnia futura, quia illa futura sunt, et cum venerint, praeterita erunt; tu autem idem ipse es, et anni tui non deficiunt 1. Anni tui nec eunt nec veniunt; isti autem nostri et eunt et veniunt, ut omnes veniant. Anni tui omnes simul stant, quoniam stant; nec euntes a venientibus excluduntur, quia non transeunt: isti autem nostri omnes erunt, cum omnes non erunt. Anni tui dies unus; et dies tuus non quotidie, sed hodie, quia hodiernus tuus non cedit crastino; neque enim succedit hesterno. Hodiernus tuus aeternitas; ideo coaeternum genuisti, cui dixisti, Ego hodie genui te 2. Omnia tempora tu fecisti, et ante omnia tempora tu es; nec aliquo tempore non erat tempus.


  1. Psal. CI, 28  ↩

  2. Psal. II, 7; Hebr. V, 5 ↩

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
Confessiones (CSEL) vergleichen
Confessiones (PL)
Übersetzungen dieses Werks
Bekenntnisse vergleichen
Les confessions de Saint Augustin vergleichen
The Confessions of St. Augustin In Thirteen Books vergleichen
Kommentare zu diesem Werk
Einleitung in die Confessiones
Prolegomena
The Opinion of St. Augustin Concerning His Confessions, as Embodied in His Retractations, II. 6
Translator's Preface - Confessions

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung