• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) Confessiones Confessiones (PL)
*LIBER DUODECIMUS.* Prosequitur interpretationem hujusce versiculi, *In principio fecit Deus coelum et terram.* Illic nomine *coeli* significatam putat spiritualem vel intellectualem illam creaturam, quae semper faciem Dei contemplatur; *terrae* autem vocabulo informem materiam, ex qua rerum corporearum species fuerunt posthac formatae. Verum alias interpretandi rationes haudquaquam improbandas esse; imo ex Scripturae divinae profunditate multiplicem posse erui sensum confitetur.

CAPUT VII. Deus fecit de nihilo coelum, id est Angelos; et terram, id est informem materiam.

7. Et unde utcumque erat, nisi esset abs te, a quo sunt omnia in quantumcumque sunt? Sed tanto a te longius, quanto dissimilius; neque enim locis. Itaque tu, Domine, qui non es alias aliud et alias aliter, sed idipsum et idipsum et idipsum, Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus Deus omnipotens 1; in Principio quod est de te, in Sapientia tua quae nata est de substantia tua, fecisti aliquid et de nihilo. Fecisti enim coelum et terram; non de te: nam esset aequale Unigenito tuo, ac per hoc et tibi; et nullo modo justum esset, ut aequale tibi esset, quod de te non esset. Et aliud praeter te non erat unde faceres ea, Deus una Trinitas, et trina Unitas: et ideo de nihilo fecisti coelum et terram, magnum quiddam et parvum quiddam; quoniam omnipotens et bonus es ad facienda omnia bona, magnum coelum et parvam terram. Tu eras, et aliud nihil unde fecisti coelum et terram, duo quaedam; unum prope te, alterum prope [Col. 0829] nihil: unum, quo superior tu esses; alterum, quo inferius nihil esset.


  1. Isai. VI, 3 ↩

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
Confessiones (CSEL) vergleichen
Confessiones (PL)
Übersetzungen dieses Werks
Bekenntnisse vergleichen
Les confessions de Saint Augustin vergleichen
The Confessions of St. Augustin In Thirteen Books vergleichen
Kommentare zu diesem Werk
Einleitung in die Confessiones
Prolegomena
The Opinion of St. Augustin Concerning His Confessions, as Embodied in His Retractations, II. 6
Translator's Preface - Confessions

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung