• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) Soliloquia Soliloquia (PL)
LIBER PRIMUS.
CAPUT PRIMUM. *Precatio ad Deum.*

1.

Volventi mihi multa ac varia mecum diu, ac [Col. 0869] per multos dies sedulo quaerenti memetipsum ac bonum meum, quidve mali evitandum esset; ait mihi subito, sive ego ipse, sive alius quis extrinsecus, sive intrinsecus, nescio: nam hoc ipsum est quod magnopere scire molior: ait ergo mihi, R.. Ecce, fac re invenisse aliquid; cui commendabis, ut pergas ad alia? A. Memoriae scilicet. R. Tantane illa est ut excogitata omnia bene servet? A. Difficile est, imo non potest. R. Ergo scribendum est. Sed quid agis, quod valetudo tua scribendi laborem recusat? Nec ista dictari debent; nam solitudinem meram desiderant. A. Verum dicis. Itaque prorsus nescio quid agam. R. Ora salutem et auxilium quo ad concupita pervenias, et hoc ipsum litteris manda, ut prole tua fias animosior. Deinde quod invenis paucis conclusiunculis breviter collige. Nec modo cures invitationem turbae legentium; paucis ista sat erunt civibus tuis. A. Ita faciam.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
Soliloquia (PL)
Übersetzungen dieses Werks
Les Soliloques vergleichen
Two Books of Soliloquies vergleichen

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung