• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) Soliloquia Soliloquia (PL)
LIBER PRIMUS.
CAPUT XV. *Anima quomodo cognoscitur. Fiducia erga Deum.*

27.

R. Concludamus, si placet, hoc primum volumen, ut jam in secundo aliquam, quae commoda occurrerit, aggrediamur viam. Non enim huic affectioni tuae a moderata exercitatione cessandum est. A. Non sinam omnino concludi hunc libellum, nisi mihi modicum quo intentus sim de vicinia lucis aperueris. R. Gerit tibi ille medicus morem. Nam nescio quis me quo te ducam fulgor invitat et tangit. Itaque accipe intentus. A. Duc, oro te, ac rape quo vis. R. Animam te certe dicis, et Deum velle cognoscere? A. Hoc est totum negotium meum. R. Nihilne amplius? A. Nihil prorsus. R. Quid? veritatem non vis comprehendere? A. Quasi vero possim haec nisi per illam cognoscere. R. Ergo prius ipsa cognoscenda est, per quam possunt illa cognosci. A. Nihil abnuo. R. Primo itaque illud videamus, cum duo verba sint veritas et verum, utrum tibi etiam res duae istis verbis significari, an una videatur. A. Duae res videntur. Nam, ut aliud est castitas, aliud castum, et multa in hunc modum; ita credo aliud esse veritatem, et aliud quod verum dicitur. R. Quod horum duorum putas esse praestantius! A. Veritatem opinor. Non enim casto castitas, sed castitate fit castum; ita etiam, si quid [Col. 0884] verum est, veritate utique verum est.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
Soliloquia (PL)
Übersetzungen dieses Werks
Les Soliloques vergleichen
Two Books of Soliloquies vergleichen

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung