• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) Soliloquia Soliloquia (PL)
*LIBER SECUNDUS.* In eo secum Augustinus de vero et falso copiose disputat, ut demum veritatis perpetuitate bene perspecta, animam ipsam hominis, quae veritatis sedes est, immortalem esse concludat.
CAPUT V. *Verum quid sit.*

7.

R. Attende in ista diligentius. A. En Adsum. R. Certe hic lapis est; et ita verus est, si non se habet aliter ac videtur; et lapis non est, si verus non est; et non nisi sensibus videri potest. A. Etiam. R. Non sunt igitur lapides in abditissimo terrae gremio, nec omnino ubi non sunt qui sentiant: nec iste lapis esset, nisi eum videremus; nec lapis erit cum discesserimus, nemoque alius eum praesens videbit. Nec, si loculos bene claudas, quamvis multa in eis incluseris, aliquid habebunt. Nec prorsus ipsum lignum intrinsecus lignum est. Fugit enim omnes sensus quidquid in altitudine est corporis minime perlucentis, quod non esse omnino cogitur. Etenim si esset, verum esset; nec verum quidquam est, nisi quod ita est ut videtur: illud autem non videtur; non est igitur verum: nisi quid habes ad haec quod respondeas. A. De iis quidem quae concessi, hoc natum esse video; sed absurdum ita est, ut quidquid vis illorum facilius negem, quam hoc verum esse concedam. R. Nihil repugno. Vide ergo quid dicere velis: corporea nisi sensibus videri posse, an sentire nisi animam, an esse lapidem vel quid aliud, sed verum non esse, an ipsum verum aliter esse definiendum. A. Isthuc ipsum, oro te, ultimum videamus.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
Soliloquia (PL)
Übersetzungen dieses Werks
Les Soliloques vergleichen
Two Books of Soliloquies vergleichen

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung