• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) Contra Academicos Contra Academicos (PL)
*LIBER PRIMUS.* Romamanus ad philosopmam incitatur prooemio libri hujus, in quo ejus filius Licentius cum Trygetio per tres disputationes congreditur. Ille pro Academicis beatam vitam ipsa inquisitione veri, hic contra nonnisi veri comprehensione constare propugnat. Venit in contentionem definitio erroris, necnon definitio sapientiae, quae luculenter explicatur.
DISPUTATIO TERTIA.
CAPUT III. *Philocalia et Philosophia. Romanianum rursus ad philosophiam accendit.*
7.

Philocalia ista vulgo dicitur: ne contemnas nomen hoc ex vulgi nomine: nam philocalia et philosophia prope similiter cognominatae sunt, et quasi gentiles inter se videri volunt, et sunt. Quid est enim philosophia? Amor sapientiae. Quid philocalia? Amor pulchritudinis. Quaere de Graecis. Quid ergo sapientia? nonne ipsa vera est pulchritudo? Germanae igitur istae sunt prorsus, et eodem parente procreatae


pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
Contra Academicos (PL)
Übersetzungen dieses Werks
Contre les Académiciens vergleichen

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung