• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) Contra Academicos Contra Academicos (PL)
*LIBER SECUNDUS.* Romanianum Maecenatem suum ad amplectendam philosophiam rursus cum grati animi significatione hortatur, tresque illi describit Collationes, in quarum prima explicantur placita Academicorum. In secunda novae ac veteris Academiae discrimina referuntur; et exploditur sententia horum philosophorum, qui cum verum haud posse deprehendi putarent, veri tamen simile se sequi profiterentur. In tertia dicitur quid illi verisimile seu probabile appellarent.
DISPUTATIO SECUNDA.
CAPUT VII. *Adversus Academicos.*
18.

Gratum habemus, inquam: sed repentina ista gaudia tua temere illam sententiam evadere coegerunt, qua dixisti, nullum tibi spectaculum exhiberi posse felicius. Quid si enim illum patrem tuum, quo profecto nemo philosophiam est post tam longam sitim [Col. 0928] hausturus ardentius, nobiscum ista quaerentem ac disserentem videbis; cum ego me fortunatiorem nunquam putabo, quid te tandem sentire ac dicere convenit? Hic vero ille aliquantum lacrymavit, et ubi loqui potuit, porrecta manu coelum suspiciens: Et quando ego, inquit, Deus, hoc videbo? sed nihil est de te desperandum. Hic cum pene omnes ab intentione disputationis remitti in lacrymas coepissemus, obluctans mecum, et vix me colligens: Age potius, inquam, et in vires tuas redi; quas ut congereres unde unde posses, patronus Academiae futurus, longe ante monueram: non opinor ideo ut modo ante tubam tremor occupet artus 1; aut ut visendae alienae pugnae desiderio, tam cito te optes esse captivum. Hic Trygetius, ubi satis attendit jam vultus nostros serenatos: Quidni iste optet, inquit, homo tam sanctus, ut hoc ei Deus ante vota concesserit? Crede jam, Licenti; nam qui non invenis quid respondeas, et adhuc ut vincare optas, parvae fidei mihi videris. Arrisimus. Tum Licentius: Loquere beatus, inquit, non inveniendo verum, sed certe, non quaerendo.


  1. Aeneid. lib. 11, v. 424 ↩

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
Contra Academicos (PL)
Übersetzungen dieses Werks
Contre les Académiciens vergleichen

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung