• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) De ordine De ordine (PL)
*LIBER PRIMUS.*
CAPUT V. *Ordine cuncta Deus administrat.*

14.

Hic ille lecto etiam exsiliens prae laetitia: Quis neget, Deus magne, inquit, te cuncta ordine administrare? Quam se omnia tenent! quam ratis successionibus in nodos suos urgentur! quanta et quam multa facta sunt ut haec loqueremur! quanta fiunt ut te inveniamus! Unde enim hoc ipsum, nisi ex rerum ordine manat et ducitur, quod evigilavimus, quod illum sonum advertisti, quod quaesisti tecum causam, quod tu causam tantillae rei non invenisti? Sorex etiam prodit, ut ego vigilans prodar. Postremo tuus etiam ipse sermo, te fortasse id non agente (non enim cuiquam in potestate est quid veniat in mentem), sic nescio quomodo circumagitur, ut me ipse doceat quid tibi debeam respondere. Namque, oro te, si haec quae a nobis dicta sunt, litteris, ut instituisti, mandata pervagentur paulo latius ad hominum famam; nonne ita res magna videbitur, ut de illa consultus aliquis vates magnus aut Chaldaeus respondere debuerit, [Col. 0985] multo ante quam evenit? Quod si respondisset, ita divinus diceretur, ita efferretur laudibus omnium, ut tamen ex eo nemo quaerere auderet cur folium ab arbore ceciderit, aut utrum mus oberrans jacenti homini molestus fuerit? Numquidnam enim talia futura quisquam illorum aut per se dixit aliquando, aut a consultore coactus est dicere? Atqui, si futurum quemdam librum non ignobilem diceret, et id necessario eventurum videret, non enim posset aliter divinare; profecto quidquid volitatio foliorum in agro, quidquid vilissima bestiola in domo facit, tam sunt in rerum ordine necessaria, quam illae litterae. His enim verbis fiunt, quae sine illis praecedentibus vilissimis rebus nec in mentem venire possent, nec ore procedere posterisque mandari. Quare jam, rogo, nemo ex me quaerat cur quidque fiat. Satis est nihil fieri, nihil gigni quod non aliqua causa genuerit ac moverit.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
De ordine (PL)
Übersetzungen dieses Werks
De l'ordre vergleichen

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung