• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) De ordine De ordine (PL)
*LIBER PRIMUS.*
CAPUT II. *Dedicat hoc opus Zenobio.*

4.

Sed et haec quae dixi qualia sint, et quae causa exstet erroris animarum, quoque modo et in unum congruant atque perfecta sint cuncta, et tamen peccata fugienda sint, assequeris profecto, mi Zenobi. Sic enim mihi notum est ingenium tuum et, pulchritudinis omnimodae amator animus, sine libidinis immoderatione atque sordibus. Quod signum in te futurae sapientiae perniciosis cupiditatibus divino jure praescribit, ne tuam causam deseras falsis voluptatibus illectus; qua praevaricatione nihil turpius et periculosius inveniri potest. Assequeris ergo ista, mihi crede, cum eruditioni operam dederis, qua purgatur et excolitur animus, nullo modo ante idoneus cui divina semina committantur. Quod totum cujusmodi sit, et quem flagitet ordinem, quidve studiosis et bonis ratio promittat, qualemque vitam nos vivamus charissimi tui, et quem fructum de liberali otio carpamus, hi te libri satis, ut opinor, edocebunt, nomine tuo nobis quam nostra elaboratione dulciores, praesertim si te in ipsum ordinem, de quo ad te scribo, meliora eligens inserere atque coaptare volueris.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
De ordine (PL)
Übersetzungen dieses Werks
De l'ordre vergleichen

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung