• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) De inmortalitate animae De immortalitate animae (PL)
CAPUT V.\-- *Animus non mutatur ut desinat esse animus.*

8.

Hae omnes mutationes, si non necessario argumento sunt mori animam, nihil quidem metuendae sunt per se ipsae separatim: sed ne rationi nostrae adversentur, qua dictum est, mutato subjecto omne quod in subjecto est necessario mutari, videndum est. Sed non adversantur. Nam illud secundum hanc mutationem subjecti dicitur, per quam omnino mutare cogitur nomen. Nam si ex albo cera nigrum colorem ducat alicunde, non minus cera est; et si ex quadrata rotundam formam sumat, et ex molli durescat, frigescatque ex calida: at ista in subjecto sunt, et cera subjectum. Manet autem cera non magis minusve cera, cum illa mutentur. Potest igitur aliqua mutatio fieri eorum quae in subjecto sunt, cum ipsum tamen juxta id quod hoc est ac dicitur, non mutetur. At si eorum quae in subjecto sunt, tanta commutatio fieret, ut illud quod subesse dicebatur, dici jam omnino non posset; veluti cum calore ignis cera in auras discedit, eamque mutationem patitur ut recte intelligatur mutatum esse subjectum, quod cera erat, et cera jam non est: nullo modo aliqua ratione quidquam eorum, quae in illo subjecto ideo erant quia hoc erat, remanere putaretur.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
De immortalitate animae (PL)
Übersetzungen dieses Werks
De l'immortalité de l'âme vergleichen

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung