• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) De musica De musica (PL)
*LIBER TERTIUS.* In quo exponitur quid intersit discriminis inter rhythmum, metrum et versum; tum agitur seorsim de rhythmo; ac deinde tractatio de metro inchoatur.
CAPUT V. *An sint pedes supra syllabas quatuor.*

13.

D. Paro sane, et jam faciam. Nam quid impediebat usque ad octonarium numerum syllabarum progredi pedem, cum eumdem numerum ad rhythmum admitti posse videamus? Neque enim me movet, quod pro alio dicis admitti: imo hoc me magis admonet quaerere, vel potius queri, quod non etiam suo nomine admittitur qui pro alio potest. M. Non mirum est, quod hic falleris; sed facilis explicatio veri est. Nam ut omittam tanta quae pro quaternario numero jam ante disputata sunt, cur usque ad illum fieri debeat progressio syllabarum; fac me jam cessisse tibi et consensisse usque in octo syllabas pedis debere longitudinem porrigi: num resistere poteris esse jam posse octo longarum syllabarum pedem? Certe enim ad quem numerum syllabarum pervenit pes, non solus ad eum pervenit qui brevibus, sed [Col. 1123] etiam qui longis syllabis constat. Quo fit ut adhibita rursus ea lege, quae abrogari non potest, qua duas breves pro una longa poni licet, ad sexdecim syllabas pertendamus. Ubi si rursus pedis incrementum statuere volueris, in triginta duas breves proficiscimur: huc quoque ratio tua pedem te compellit adducere, et rursus lex illa duplum numerum brevium pro longis locare: atque ita nullus constituetur modus. D. Jam cedo rationi, qua usque ad quaternarium syllabarum numerum promovemus pedem. Pro his autem legitimis pedibus poni oportere pedes plurium syllabarum, dum breves duae unius longae locum occupant non recuso.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
De musica (PL)
Übersetzungen dieses Werks
Traité de la musique vergleichen

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung