17.
M. Recte censes. Sed dic mihi etiam quantum spatium putas esse? D. Metiri hoc omnino difficile est. M. Verum dicis: sed nonne tibi videtur brevis illa syllaba id metiri, quam cum addidimus, neque longae ultimae ultra solitum productionem, neque ullum silentium in ejus metri repetitione sensus desideravit? D. Omnino assentior: nam et te illud superius pronuntiante atque repetente, hoc posterius ego apud me ipse repetebam pariter tecum: ita sensi idem spatium temporis ambobus occurrere, cum silentio tuo brevis mea ultima conveniret. M. Teneas igitur oportet haec silentiorum spatia certa in metris esse. Quare cum inveneris aliquid deesse pedi legitimo, considerare te oportebit, utrum dimenso atque annumerato silentio compensetur. D. Teneo jam istud, persequere caetera.