36.
Est et alia differentia istarum copulationum, quod alia ita copulentur, ut nulla sibi silentia interponi velint, sicut haec duo recentissima; alia inter se sileri aliquid postulent, sicut haec:
Vides ut alta stet nive candidum Soracte, nec jam sustineant onus Silvae laborantes, geluque Flumina constiterint acuto.
1 Nam si haec singula repetantur, priora duo unum tempus in fine sileri flagitant, tertium duo, quartum tria. Copulata vero a primo ad secundum transeuntem, unum tempus silere cogunt; a secundo ad tertium duo, a tertio ad quartum tria. A quarto autem si ad primum redeas, tempus unum silebis. Sed quae est ratio est redeundi ad primum, eadem est ad aliam talem copulationem transeundi. Hoc genus copulationum recte nos appellamus circuitum, qui περιόδος graece dicitur. Circuitus ergo minor esse non potest, quam qui duobus membris constat, id est duobus metris: nec esse majorem voluerunt eo qui usque ad quatuor membra procedit. Licet igitur minimum bimembrem, medium trimembrem, et ultimum quadrimembrem vocare; hos enim Graeci δίκωλον, τρίκωλον, τετράκωλον vocant. De quo toto genere quoniam diligentius tractaturi sumus, ut dixi, in eo sermone qui nobis de versibus erit, nunc interim hoc satis sit.
-
Horat. lib. 1 Carminum, ode 9. ↩