• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) De musica De musica (PL)
*LIBER QUINTUS.* in quo de versu disseritur.
CAPUT X. *De senariorum versuum excellentia: eos decentissimos non esse, nisi vel heroici sint vel iambici.*

20.

M. Faciam, imo faciet ipsa ratio, quae mihi tibique communis est. Sed meministine, quaeso, cum ageremus de metris, dixisse nos et ipso sensu admodum probasse, illos pedes quorum partes ad sesqua conveniunt, sive in duobus et tribus, ut est creticus vel paeones, sive in tribus et quatuor, ut epitriti, exclusos a poetis propter minoris venustatis sonum, solutae orationis severitatem decorare congruentius, cum his clausulae colligantur? D. Memini: sed quorsum haec spectant? M. Quoniam illud volo prius intelligamus, hujuscemodi pedibus a poetarum tractatione sejunctis, non remanere, nisi eos quibus ad tantumdem, ut spondeus est; aut eos quibus ad duplum, ut iambus; aut eos quibus ad utrumque partes conveniunt, ut choriambus. D. Ita est. M. At si haec est poetarum materies, et soluta oratio versibus inimica est, non versus ullus nisi ex hoc genere pedum faciendus est. D. Assentior. Video enim poemata versibus quam aliis lyricorum poetarum metris fieri grandiora, sed adhuc quo ratio ista tendat, ignoro.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
De musica (PL)
Übersetzungen dieses Werks
Traité de la musique vergleichen

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung