• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) De musica De musica (PL)
*LIBER PRIMUS.*
CAPUT VII. *Diu et non diu in motu.*

13.

M. Faciam, imo tu facies. Nam ego nihil aliud quam rogabo te ac percontabor: tu vero totum hoc quidquid est, et quod nunc nesciens quaerere videris, [Col. 1091] respondendo explicabis. Itaque jam ex te quaero, utrum quisquam possit, et diu et velociter currere. D. Potest. M. Quid, tarde et velociter? D. Nullo modo. M. Aliud ergo est diu, aliud tarde. D. Aliud omnino. M. Item quaero, quid putes diuturnitati esse contrarium, sicuti est tarditati velocitas. D. Non mihi occurrit usitatum nomen. Itaque diuturno nihil video quod opponam, nisi non diuturnum, ut ei quod dicitur, diu, contrarium sit non diu, quia et velociter si nollem dicere, et pro eo non tarde dicerem, nihil aliud significaretur. M. Verum dicis. Nihil enim deperit, cum ita loquimur, veritati. Nam et mihi si est hoc nomen, quod tibi non occurrisse dicis, aut ignoratur a me, aut in praesentia non venit in mentem. Quamobrem sic agamus, ut haec bina contraria appellemus hoc modo, diu et non diu, tarde et velociter. Ac primum de diuturno et non diuturno disseramus, si placet. D. Ita fiat.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
De musica (PL)
Übersetzungen dieses Werks
Traité de la musique vergleichen

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung