35.
M. Si ergo quaeramus artem istam rhythmicam vel metricam, qua utuntur qui versus faciunt, purasne habere aliquos numeros, secundum quos fabricant versus? D. Nihil alliud possum existimare. M. Quicumque isti sunt numeri, praeterire tibi videntur cum versibus, an manere? D. Manere sane. M. Consentiendum est ergo, ab aliquibus manentibus numeris praetereuntes aliquos fabricari? D. Cogit me ratio consentire. M. Quid? hanc artem num aliud putas quam affectionem quamdam esse animi artificis? D. ita credo. M. Credisne hanc affectionem etiam esse in eo, qui hujus artis imperitus est? D. Nullo modo. M. Quid? in illo qui oblitus est eam? D. Nec in illo quidem, quia et ipse imperitus est, etiamsi fuit peritus aliquando. M. Quid? si eum quisquam interrogando commemoret? remigrare ad eum putas illos numeros ab eo ipso qui interrogat; an illum intrinsecus apud mentem suam movere se ad aliquid, unde sibi quod amiserat redhibeatur? D. Apud semetipsum puto id agere. M. Num etiam quae corripiatur syllaba, quaeve producatur si penitus excidit, commoneri eum interrogando arbitraris; cum hominum prisco placito et consuetudine, aliis minor, aliis major mora syllabis data sit? Nam profecto si natura vel disciplina id fixum esset ac stabile, non recentioris temporis docti homines nonnullas produxissent quas corripuerunt antiqui, vel corripuissent quas produxerunt. D. Puto et hoc posse, quoniam quantumvis quidque excidat, potest interrogatione commemorante redire in memoriam. M. Mirum si opinaris, quovis interrogante posse te recordari quid ante annum coenaveris. D. Fateor me non posse, nec illum jam existimo de syllabis posse, quarum spatia penitus oblitus est, interrogando admoneri. M. Cur ita, nisi quia in hoc nomine quod Italia dicitur, prima syllaba pro voluntate quorumdam hominum corripiebatur, et nunc pro aliorum voluntate producitur? Ut autem unum et duo non sint tria, et ut duo uni non duplo respondeant, nullus mortuorum potuit, nullus vivorum potest, nullus posterorum poterit facere. D. Nihil manifestius. M. Quid si ergo isto modo quo de uno et de duobus apertissime quaesivimus, caetera omnia, quae ad illos numeros pertinent et ille interrogetur, qui non obliviscendo, sed quia nunquam didicit, imperitus est? nonne eum censes similiter hanc artem exceptis syllabis posse cognoscere? D. Quis dubitaverit? M. Quo igitur se etiam istum moturum putas, ut menti ejus imprimantur hi numeri, et illam faciant affectionem [Col. 1183] quae ars dicitur? an huic saltem ille interrogator eos dabit? D. Eo modo etiam istum arbitror apud semetipsum agere, ut ea quae interrogantur, vera esse intelligat atque respondeat.