• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) De musica De musica (PL)
*LIBER SEXTUS.* In quo ex mutabilium numerorum in inferioribus rebus consideratione evehitur animus ad immutabiles numeros, qui in ipsa sunt immutabili veritate.
CAPUT XIII. *Animus unde fit ut a veritate incommutabili avertatur.*

37.

M. Quaero ergo quonam iste ab hujuscemodi rerum contemplatione discedat, ut illum ad eam necesse sit memoria revocari. An forte in aliud intentus animus tali reditu indigere putandus est? D. Sic existimo. M. Videamus, si placet, quid tantum illud sit quo possit intendi, ut ab incommutabilis et summae aequalitatis contemplatione avertatur. Nam tribus generibus amplius nihil video. Aut enim ad aliquid par atque ad ejusmodi aliud se intendit animus, cum hinc avertitur, aut ad superius, aut ad inferius. D. De caeteris duobus quaerendum est: nam quid sit superius aeterna aequalitate non video. M. Videsne illud, obsecro, quidnam ei par esse possit, quod tamen aliud sit? D. Ne id quidem video. M. Restat ergo ut quaeramus, quid sit inferius. Sed nonne tibi prius ipsa anima occurrit, quae certe aequalitatem illam incommutabilem esse confitetur, se autem agnoscit mutari eo ipso quod alias hanc, alias aliud intuetur; et hoc modo aliud atque aliud sequens varietatem temporis operatur, quae in aeternis et incommutabilibus nulla est? D. Assentior. M. Haec igitur affectio animae vel motus, quo intelligit aeterna, et his inferiora esse temporalia, etiam in seipsa; et haec appetenda potius quae superiora sunt, quam illa quae inferiora sunt novit: nonne tibi prudentia videtur? D. Nihil aliud videtur.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
De musica (PL)
Übersetzungen dieses Werks
Traité de la musique vergleichen

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung