22.
M. Intende item in istos versus:
Volo tandem tibi parcas, labor est in chartis, Et apertum ire per auras animum permittas. Placet hoc nam sapienter, remittere interdum Aciem rebus agendis decenter intentam.
D. Etiam hoc satis est. M. Praesertim cum isti versus sint inconditi, quos necessitate ad tempu fabricatus sum. Verumtamen et in iis quatuor requiro judicium sensus tui. D. Quid aliud et hic possum dicere, quam pulchre illos congruenterque sonuisse? M. Sentisne etiam duos superiores altero ionico constare qui dicitur a minore, duos autem posteriores diiambum habere permixtum? D. Et hoc te pronuntiando insinuante persensi. M. Quid? illud nonne te movet quod in illis Terentiani versibus ionico ei qui a majore dicitur, dichorius; in iis autem nostris alteri ionico qui a minore nominatur, diiambus mixtus est? an nihil interesse arbitraris? D. Imo interest, et videor mihi rationem ipsam videre: nam quoniam ionicus a majore a duabus incipit longis, eum sibi potius copulandum poscit, ubi longa prima est, id est dichorium. Diiambus vero quod incipit a brevi, congruentius alteri miscetur ionico a duabus brevibus incipienti.