• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) De musica De musica (PL)
*LIBER SECUNDUS.* In quo de syllabis et pedibus metricis disputatur.
CAPUT XIII. *Ordo pedum quomodo mutetur concinne.*

24.

M. Nihilne formidas, ne quis arbitretur tam aequaliter istos pedes hoc ordine collatos sonare potuisse; si autem ordinem permutes, non idem posse? D. Nonnihil quidem affert, sed experiri non est difficile. M. Istud ergo facito cum vacabit: non aliter invenies quam sensum tuum multiformi varietate et una aequalitate mulceri. D. Faciam: quanquam hoc exemplo nemo est, qui non praevideat necessario id eventurum. M. Recte existimas: sed quod ad propositum pertinet, admoto plausu ista percurram, ut de hoc quoque dijudicare possis utrum aliquid, an nihil claudicet: atque ut simul aliquid experiaris de commutatione illius ordinis, quam nihil claudicationis illaturam esse praediximus; jam nunc ipsum ordinem muta, et ut libitum est, eosdem pedes collocatos aliter atque a me collocati sunt, personandos mihi plaudendosque permitte. D. Primum volo esse ionicum a minore, secundum ionicum a majore, tertium choriambum, quartum diiambum, quintum antispastum, sextum dichorium, septimum molossum. M. Intende ergo et aurem in sonum, et in plausum oculos: non enim audiri, sed videri opus est plaudentem manum, et animadverti acriter quanta temporis mora in levatione, quanta in positione sit. D. Totus istic sum, quantum valeo. M. Accipe igitur collocationem illam cum plausu tuam: Moderatas, concedere, percipies, benignitas, volet justa, civitasque, virtutes. D. Sentio quidem nequaquam plausum istum claudicare, et tantum levare quantum ponere; sed vehementer admiror quomodo eo percuti potuerint illi pedes, quorum divisio simpli et dupli ratione constat, sicuti sunt ambo ionici et molossus. M. Quid hic fieri tamen arbitraris, cum in his tria leventur tempora, totidemque ponantur? D. Nihil aliud hic prorsus video quam eam longam syllabam, quae in ionico a majore et in molosso secunda, in ionico autem a minore tertia est, plausu ipso dividi; ut quoniam duo habet tempora, unum inde superiori parti, alterum posteriori tribuat, atque ita terna tempora levatio positioque sortiantur.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
De musica (PL)
Übersetzungen dieses Werks
Traité de la musique vergleichen

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung