• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) De doctrina christiana De doctrina Christiana
*LIBER TERTIUS.*

CAPUT XXV.-- Idem verbum non idem significat ubique.

Quod cum apparuerit, verba quibus continetur, aut a similibus rebus ducta invenientur, aut ab aliqua vicinitate attingentibus.

35. Sed quoniam multis modis res similes rebus apparent, non putemus esse praescriptum ut quod in aliquo loco res aliqua per similitudinem significaverit, hoc eam semper significare credamus. Nam et in vituperatione fermentum posuit Dominus, cum diceret, Cavete a fermento Pharisaeorum 1; et in laude, cum diceret, Simile est regnum coelorum mulieri quae abscondit fermentum in tribus mensuris farinae, donec fermentaretur totum 2. [P. 0079]

36. Hujus igitur varietatis observatio duas habet formas. Sic enim aliud atque aliud res quaeque significant, ut aut contraria, aut tantummodo diversa significent. Contraria scilicet, cum alias in bono, alias in malo res eadem per similitudinem ponitur, sicut hoc est quod de fermento supra diximus. Tale est etiam quod leo significat Christum, ubi dicitur, Vicit leo de tribu Juda 3; significat et diabolum, ubi scriptum est, Adversarius vester diabolus tanquam leo rugiens circuit, quaerens quem devoret 4. Ita serpens in bono est, Astuti ut serpentes 5; in malo autem, Serpens Evam seduxit in astutia sua 6. In bono panis, Ego sum panis vivus, qui de coelo descendi 7; in malo, Panes occultos libenter edite 8: sic et alia plurima. Et haec quidem quae commemoravi, minime dubiam significationem gerunt, quia exempli gratia commemorari nonnisi manifesta debuerunt. Sunt autem quae incertum sit in quam partem accipi debeant, sicut, Calix in manu Domini vini meri plenus est mixto. Incertum est enim utrum iram Dei significet non usque ad novissimam poenam, id est usque ad faecem; an potius gratiam Scripturarum a Judaeis ad Gentes transeuntem, quia inclinavit ex hoc in hoc, remanentibus apud Judaeos observationibus quas carnaliter sapiunt, quia faex ejus non est exinanita 9. Cum vero res eadem non in contraria, sed tantum in diversa significatione ponitur, illud est in exemplum, quod aqua et populum significat, sicut in Apocalypsi legimus 10; et Spiritum sanctum, unde est illud, Flumina aquae vivae fluent de ventre ejus 11; et si quid aliud atque aliud, pro locis in quibus ponitur, aqua significare intelligitur.


  1. Matth. XVI, 11  ↩

  2. Luc. XIII, 21 ↩

  3. Apoc. V, 5  ↩

  4. I Petr. V, 8  ↩

  5. Matth. X, 16  ↩

  6. II Cor. XI, 3  ↩

  7. Joan. VI, 51  ↩

  8. Prov. IX, 17  ↩

  9. Psal. LXXIV, 9  ↩

  10. Apoc. XVII, 15, et XIX, 6  ↩

  11. Joan. VII, 38 ↩

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
De doctrina Christiana
Übersetzungen dieses Werks
De la doctrine chrétienne vergleichen
Vier Bücher über die christliche Lehre (BKV) vergleichen
Kommentare zu diesem Werk
Einleitung: Vier Bücher über die christliche Lehre

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung