• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) De doctrina christiana De doctrina Christiana
*LIBER TERTIUS.*

CAPUT XXXII.-- Regula secunda Tichonii.

Secunda est de Domini corpore bipartito, quod quidem non ita debuit appellari; non enim revera Domini corpus est, quod cum illo non erit in aeternum: sed dicendum fuit, De Domini corpore vero atque permixto, aut, vero atque simulato, vel quid aliud; quia non solum in aeternum, verum etiam nunc hypocritae non cum illo esse dicendi sunt, quamvis in ejus esse videantur Ecclesia. Unde poterat ista regula et sic appellari, ut diceretur de permixta Ecclesia. Quae regula lectorem vigilantem requirit, quando Scriptura cum ad alios jam loquatur, tanquam ad eos ipsos ad quos loquebatur, videtur loqui; vel de ipsis, cum de aliis jam loquatur; tanquam unum sit utrorumque corpus, propter temporalem commixtionem et communionem [P. 0083] Sacramentorum. Ad hoc pertinet in Canticis canticorum, Fusca sum et speciosa ut tabernacula Cedar, ut pelles Salomonis 1. Non enim ait, Fusca fui ut tabernacula Cedar, et speciosa sum ut pelles Salomonis; sed utrumque se esse dixit, propter temporalem unitatem intra una retia piscium bonorum et malorum 2. Tabernacula enim Cedar ad Ismaelem pertinent, qui non erit haeres cum filio liberae 3. Itaque cum de bona parte Deus dicat, Ducam caecos in viam quam non noverunt, et semitas quas non noverunt calcabunt; et faciam illis tenebras in lucem, et prava in directum: haec verba faciam, et non derelinquam eos: mox de alia parte, quae male permixta est, dicit, Ipsi autem conversi sunt retro 4, quamvis alii jam significentur his verbis. Sed quoniam nunc in uno sunt, tanquam de ipsis loquitur de quibus loquebatur: non tamen semper in uno erunt. Ipse est quippe ille servus commemoratus in Evangelio, cujus dominus cum venerit, dividet eum, et partem ejus cum hypocritis ponet 5.


  1. Cant. I. 5  ↩

  2. Matth. XIII, 48  ↩

  3. Gen. XXI, 10; Galat. IV, 30  ↩

  4. Isai. XLII, 16, 17  ↩

  5. Matth. XXIV, 51 ↩

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
De doctrina Christiana
Übersetzungen dieses Werks
De la doctrine chrétienne vergleichen
Vier Bücher über die christliche Lehre (BKV) vergleichen
Kommentare zu diesem Werk
Einleitung: Vier Bücher über die christliche Lehre

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung