CAPUT XXIII.
23. Magnum autem aliquid adeptum se putat, si etiam sociis, id est aliis hominibus, dominari potuerit. Inest enim vitioso animo id magis appetere, et sibi tanquam debitum vindicare, quod uni proprie debetur Deo. Talis autem sui dilectio melius odium vocatur. Iniquum est enim, quia vult sibi servire quod infra se est, cum ipse servire superiori nolit: rectissimeque dictum est, Qui diligit iniquitatem, odit animam suam 1: et ideo fit infirmus animus, et de mortali corpore cruciatur. Necesse est enim ut illud diligat, et ejus corruptione praegravetur. Immortalitas enim et incorruptio corporis de sanitate animi existit; sanitas autem animi est firmissime inhaerere potiori, hoc est incommutabili Deo. Cum vero etiam eis qui sibi naturaliter pares sunt, hoc est, hominibus, dominari affectat, intolerabilis omnino superbia est.
-
Psal. X, 6 ↩