Prolegomena
[P. 0035]Jam de signis verbisque Scripturae sacrae sermonem instituit Augustinus, ostenditque hujus germanum sensum plerumque ideo non percipi, quia signa illa aut ignota sunt, aut ambigua. Quapropter prolato in primis divinorum Librorum canone, declarare pergit quarum potissimum linguarum peritia, quaenamve disciplinae ac scientiae conferant ad illam signorum ignorantiam removendam. Ubi data occasione de repudiandis superstitiosis artibus et doctrinis strictim, sed prounde disputat. Quemadmodum etiam animo comparatus is esse debeat, qui operam studio Scripturarum navaturus sit, declarat sub initium et ad finem libri.