CAPUT XIX.-- Doctrinarum genera duo reperta apud Ethnicos.
29. Sed ut totum istum locum, nam est maxime necessarius, diligentius explicemus; duo sunt genera doctrinarum, quae in gentilibus etiam moribus exercentur. Unum earum rerum quas instituerunt homines; alterum earum quas animadverterunt jam peractas aut divinitus institutas. Illud quod est secundum institutiones hominum, partim superstitiosum est, partim non est.