• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) De doctrina christiana De doctrina Christiana
*LIBER SECUNDUS.*

CAPUT XLI.-- Studium Scripturae sacrae, qualem animam requirat. Hyssopi proprietates.

62. Sed hoc modo instructus divinarum Scripturarum [P. 0064]studiosus, cum ad eas perscrutandas accedere coeperit, illud apostolicum cogitare non cesset: Scientia inflat, charitas aedificat 1. Ita enim sentiet, quamvis de Aegypto dives exeat, tamen nisi Pascha egerit, salvum se esse non posse. Pascha autem nostrum immolatus est Christus 2, nihilque magis immolatio Christi nos docet, quam illud quod ipse clamat, tanquam ad eos quos in Aegypto sub Pharaone videt laborare: Venite ad me, qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos. Tollite jugum meum super vos, et discite a me quia mitis sum et humilis corde; et invenietis requiem animabus vestris. Jugum enim meum lene est, et sarcina mea levis est 3: quibus, nisi mitibus et humilibus corde, quos non inflat scientia, sed charitas aedificat? Meminerint ergo eorum qui Pascha illo tempore per umbrarum imaginaria celebrabant, cum signari postes sanguine agni juberentur, hyssopo fuisse signatos 4. Herba haec mitis et humilis est, et nihil fortius et penetrabilius ejus radicibus: ut in charitate radicati et fundati possimus comprehendere cum omnibus sanctis, quae sit latitudo, et longitudo, et altitudo, et profundum, id est, crucem Domini: cujus latitudo dicitur in transverso ligno, quo extenduntur manus; longitudo, a terra usque ad ipsam latitudinem, quo a manibus et infra totum corpus affigitur; altitudo, a latitudine sursum usque ad summum, cui adhaeret caput; profundum vero, quod terrae infixum absconditur. Quo signo crucis, omnis actio christiana describitur, bene operari in Christo, et ei perseveranter inhaerere, sperare coelestia, sacramenta non profanare. Per hanc actionem purgati valebimus cognoscere etiam supereminentem scientiae charitatem Christi, qua aequalis est Patri, per quem facta sunt omnia, ut impleamur in omnem plenitudinem Dei 5. Est etiam in hyssopo vis purgatoria, ne inflante scientia de divitiis ab Aegypto ablatis, superbe aliquid pulmo tumidis anhelet: Asperges me, inquit, hyssopo et mundabor; lavabis me, et super nivem dealbabor. Auditui meo dabis exsultationem et laetitiam. Deinde consequenter annectit ut ostendat purgationem a superbia significari hyssopo, Et exsultabunt ossa humiliata 6.


  1. I Cor. VIII, 1  ↩

  2. Id. V, 7  ↩

  3. Matth. XI, 28-30  ↩

  4. Exod. XII, 22  ↩

  5. Ephes. III, 17-19  ↩

  6. Psal. L, 9, 10 ↩

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
De doctrina Christiana
Übersetzungen dieses Werks
De la doctrine chrétienne vergleichen
Vier Bücher über die christliche Lehre (BKV) vergleichen
Kommentare zu diesem Werk
Einleitung: Vier Bücher über die christliche Lehre

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung