CAPUT XLII.-- Sacrae Scripturae cum profana comparatio.
63. Quantum autem minor est auri, argenti vestisque copia, quam de Aegypto secum ille populus abstulit, [P. 0065] in comparatione divitiarum quas postea Jerosolymae consecutus est, quae maxime in Salomone rege ostenduntur 1; tanta fit cuncta scientia, quae quidem est utilis, collecta de libris Gentium, si divinarum Scripturarum scientiae comparetur. Nam quidquid homo extra didicerit, si noxium est, ibi damnatur; si utile est, ibi invenitur. Et cum ibi quisque invenerit omnia quae utiliter alibi didicit, multo abundantius ibi inveniet ea quae nusquam omnino alibi, sed in illarum tantummodo Scripturarum mirabili altitudine et mirabili humilitate discuntur. [P. 0066] Hac igitur instructione praeditum cum signa incognita lectorem non impedierint, mitem et numilem corde, subjugatum leniter Christo, et oneratum sarcina levi, fundatum et radicatum et aedificatum in charitate, quem scientia inflare non possit, accedat ad ambigua signa in Scripturis consideranda et discutienda, de quibus jam tertio volumine dicere aggrediar, quod Dominus donare dignabitur.
-
III Reg. X, 14-23 ↩