• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) De doctrina christiana De doctrina Christiana
*LIBER TERTIUS.*

CAPUT VI.-- Judaeorum servitus sub signis utilibus.

10. Quae tamen servitus in Judaeo populo longe a caeterarum gentium more distabat; quandoquidem rebus temporalibus ita subjugati erant, ut unus eis in omnibus commendaretur Deus. Et quanquam signa rerum spiritualium pro ipsis rebus observarent, nescientes quo referrentur, id tamen insitum habebant, quod tali servitute uni omnium, quem non videbant, placerent Deo. Quam custodiam tanquam sub paedagogo parvulorum fuisse scribit Apostolus 1. Et ideo qui talibus signis pertinaciter inhaeserunt, contemnentem ista Dominum, cum jam tempus revelationis eorum venisset, ferre non potuerunt 2; atque inde calumnias, quod sabbato curaret, moliti sunt principes eorum 3; populusque signis illis tanquam rebus adstrictus, non credebat Deum esse, vel a Deo venisse, qui ea sicut a Judaeis observabantur, nollet attendere. Sed qui crediderunt, ex quibus facta est prima Ecclesia Jerosolymitana, satis ostenderunt quanta utilitas fuerit eo modo sub paedagogo custodiri, ut signa quae temporaliter imposita erant servientibus, ad unius Dei cultum, qui fecit coelum et terram, opinionem observantium religarent. Namque illi quia proximi spiritualibus fuerunt (in ipsis enim temporalibus et carnalibus votis atque signis, quamvis quomodo spiritualiter essent intelligenda nescirent, unum tamen didicerant venerari aeternum Deum), tam capaces exstiterunt Spiritus sancti, ut omnia sua venderent, eorumque pretium indigentibus distribuendum, ante Apostolorum pedes ponerent 4, seque totos dedicarent Deo tanquam templum novum, cujus terrenae imagini, hoc est, templo veteri, serviebant.

11. Non enim hoc ullas ecclesias Gentium fecisse scriptum est, quia non tam prope invenit erant, qui simulacra manufacta deos habebant.


  1. Galat. III, 24  ↩

  2. Matth. XII, 2  ↩

  3. Luc. VI, 7  ↩

  4. Act. IV, 34 ↩

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
De doctrina Christiana
Übersetzungen dieses Werks
De la doctrine chrétienne vergleichen
Vier Bücher über die christliche Lehre (BKV) vergleichen
Kommentare zu diesem Werk
Einleitung: Vier Bücher über die christliche Lehre

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung