• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Tertullian (160-220) De monogamia De Monogamia

XII.

[1] Audi et aliam subtilissimam e contrario argumentationem. 'Adeo', inquiunt, 'permisit apostolus iterare conubium, ut solos qui sint in clero monogamiae iugo adstrinxerit; quod enim quibusdam praescribit, id non omnibus praescribit.' [2] Numquid ergo et quod omnibus praecipit, solis episcopis non praescribit, si, quod episcopis praescribit, non et omnibus praecipit? An ideo omnibus, quia et episcopis, et ideo episcopis, quia et omnibus? Unde enim episcopi et clerus? Nonne de omnibus? [3] Si non omnes monogamiae tenentur, unde monogami in clerum? An ordo aliquis seorsum debebit institui monogamorum, de quo allectio fiat in clerum? [4] Sed cum extollimur et inflamur adversus cleram, tunc unum omnes sumus, tunc omnes sacerdotes, quia sacerdotes nos deo et patri fecit; cum ad peraequationem disciplinae sacerdotalis provocamur, deponimus infulas et pares sumus. [5] De ecclesiasticis ordinibus agebatur, quales ordinari oporteret. Oportebat igitur omnem communis diseiplinae formam sua fronte proponi, edictum quodammodo futurum universis impressioni, quo magis sciret plebs eum ordinem sibi observandum, qui faceret praepositos, et ne vel ipse honor aliquid sibi ad licentiam quasi de privilegio loci blandiatur. [6] Prospiciebat spiritus sanctus dicturos quosdam: 'Omnia licent episcopis', sicut ille vester Utinensis nec Scantiniam timuit. Quot enim ex digamia praesident apud vos, insultantes utique apostolo, certe non erubescentes, cum haec sub illis leguntur! [7] Age iam, qui putas acceptionem monogamiae de episcopis factam, recede a reliquis tuis titulis disciplinae, qui cum monogamia episcopis ascribuntur: noli esse irreprehensibilis, sobrius, bene moratus, ornatus, hospitalis, docibilis, quin vero et vino deditus et [manu promptus ad caedendum et] pugnax et pecuniae amans et domum non regens nec filiorum curans disciplinam, sed nec ab extraneis famam bonam sectans. [8] Si enim suam habent episcopi legem circa monogamiam, etiam cetera, quae monogamiae accedere oportebit, episcopis erunt scripta, laicis vero, quos monogamia non convenit, cetera quoque aliena sunt. Evasisti, psychice, si velis, vincula disciplinae totius; praescribe constanter non omnibus praecipi, quae quibusdam sint praecepta. [9] Aut si cetera quidem communia sunt, monogamia vero solis episcopis imposita est, numquid illi soli Christiani pronuntiandi, in quos tota disciplina collata est?

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
De Monogamia
Übersetzungen dieses Werks
De la monogamie vergleichen
On Monogamy vergleichen
Über die einmalige Ehe (BKV) vergleichen
Kommentare zu diesem Werk
Elucidations - On Monogamy

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung