• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Tertullian (160-220) De monogamia De Monogamia

XIII.

[1] 'Sed et Timotheo scribens vult iuvenculas nubere, filios suscipere, matres familias agere.' Ad eas dirigit, quales supra denotat, iuvenculas viduas, quae in viduitate deprehensae et aliquamdiu assectatae, postquam in deliciis habuerunt Christum, nubere volunt, habentes iudicium, quod primam fidem resciderunt, illam scilicet, a qua in viduitate inventae et professae eam non perseverant. [2] Propter quod vult eas nubere, ne primam fidem susceptae viduitatis postea rescindant, non ut totiens nubant, quotiens in viduitate temptanda, immo et in deliciis habita noluerint perseverare. [3] Legimus et ascribentem Romanos eum: Quae, autem sub viro est mulier, viventi viro vincta est; si autem obierit, evacuata est a lege viri. Nempe ergo vivente viro adulterare putabitur, si facto fuerit alii viro; si vero obierit vir, liberata est a lege, quod non sit adultera, facta alii viro. [4] Sed et sequentia recognosce, quo sensus iste, qui tibi blanditur, evadat. Itaque, inquit, fratres mei, mortificamini et vos legi per corpus Christi, ut efficiamini alteri, ei scilicet, qui a mortuis resurrexit, uti fructum feramus deo. Cum enim eramus in carne, passiones delictorum, quae per legem, efficiebantur in membris nostris ad fructum ferendum morti; nunc autem evacuati sumus a lege, mortui, in quo tenebamur, ad serviendum [deo] in novitate spiritus et non in vetustate litterae. [5] Igitur si mortificari nos iubet legi per corpus Christi, quod est ecclesia, quae spiritu novitatis constat, non per litteram vetustatis, id est legis, auferens te a lege, quae tenet uxorem marito defuncto, quominus alii viro fiat, ad contrariam te redigit condicionem, ne amisso viro nubas; [6] quantumque non deputareris adultera, alteri viro facta post mortem mariti, si adhuc in lege agere deberes, tanto ex diversitate condicionis adulterii praeiudicat te post mortem mariti alii nubentem: quia iam mortificare legi, non potest tibi licere, cum recessisti ab ea, apud quam tibi licebat.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
De Monogamia
Übersetzungen dieses Werks
De la monogamie vergleichen
On Monogamy vergleichen
Über die einmalige Ehe (BKV) vergleichen
Kommentare zu diesem Werk
Elucidations - On Monogamy

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung