XI.
1. Omnia autem ista credo ignota eis, qui ad nostra turbantur, aut sola forsitan lectione, non etiam intentione comperta secundum maiorem uim imperitorum apud gloriosissimam scilicet multitudinem psychicorum. Propterea per singulas direximus species ieiunationum, xerophagiarum, stationum, ut, dum recensemus secundum utriusque testamenti paraturam, quantum proficiant recusati uel recisi uel retardati pabuli officia, eos retundamus, qui haec uelut uacantia infirmant, item dum pariter ostendimus, quo semper in ordine fuerint religionis, eos reuincamus, qui haec ut noua accusant; nec nouum enim quod semper nec uacuum quod utile. 2. Sed et illud in medio est, quaedam ex his officiis a deo homini imperata legem constituisse, quaedam ab homine deo oblata uotum expunxisse. Tamen et uotum, cum a deo acceptatum est, legem in posterum facit per auctoritatem acceptatoris; exinde enim faciendum mandauit qui factum comprobauit. Itaque et hinc in alia specie altercatio diuersae partis obducitur, cum dicunt: aut pseudoprophetia est, si spiritalis uox sollemnia ista constituit, aut haeresis, si humana praesumptio adinuenit. 3. Eam enim formam reprehendentes, qua et uetera decucurrerunt, et ex ea retorquentes, quae et aduersarii ueterum aduersus illa poterunt retractare, aut et illa recusare debebunt aut exerta ista suscipere; necessarie maxime cum et ista, a quocumque institutore sunt siue spiritali siue tantum fideli, eidem deo currant, cui et uetera. 4. Indubitate enim. et haeresis et pseudoprophetia diuinitatis diuersitate iudicabuntur apud nos omnes unici dei creatoris et Christi eius antistites, adeoque indifferenter hanc partem defendo illis offerens in quo uelint gradum figere. Spiritus diaboli est, dicis, o psychice. Et quomodo dei nostri officia indicit nec alii offerenda quam deo nostro? 5. Aut contende diabolum cum deo facere nostro aut satanas paracletus habeatur. Sed hominem antichristum adfirmas; hoc enim uocantur haeretici nomine penes Iohannem. Et quomodo, quisquis ille est, in Christo nostro haec erga dominum. nostrum officia disposuit, cum et antichristi erga deum, aduersum nostrum processerint Christum? Quo itaque putas laterum confirmatum apud nos spiritum, cum imperat an cum probat, quae deus noster et imperauit semper et probauit? 6. Sed rursus palos terminales figitis deo, sicut de gratia, ita de disciplina, sicut de charismatibus, ita et de sollemnibus, ut perinde officia cessauerint, quemadmodum et beneficia eius, atque ita negetis usque adhuc eum munia imponere, quia et hic lex et prophetae usque ad Iohannem. Superest ut totum auferatis, quantum in uobis, tam otiosum.