I.
1. Mirarer psychicos istos, si sola luxuria tenerentur, qua saepius nubunt, si non etiam ingluuie lacerarentur, qua ieiunia oderunt. Monstrum scilicet haberetur libido sine gula, cum duo haec tam unita atque concreta sint, ut si disiungi omnino potuissent, ipsi prius uentri pudenda non adhaererent. Specta corpus, et una regio est. 2. Denique pro dispositione membrorum ordo uitiorum. Prior uenter, et statim cetera saginae substructa lasciuia est; per edacitatem salacitas transit. Agnosco igitur animalem fidem studio carnis, qua tota constat, tam multiuorantiae quam multinubentiae pronam, ut merito spiritalem disciplinam pro substantia aemulam in hac quoque specie continentiae accuset perinde gulae frenos imbuentem per nullas interdum uel seras uel aridas escas, quemadmodum et libidini per unicas nuptias. 3. Piget iam cum talibus congredi, pudet etiam de eis altercari quorum nec defensio uerecunda est. Quomodo enim protegam castitatem et sobrietatem sine taxatione aduersariorum? Quinam isti sint, semel nominabo: exteriores et interiores botuli psychicorum. Hi paracleto controuersiam faciunt; propter hoc nouae prophetiae recusantur; non quod alium deum praedicent Montanus et Priscilla et Maximilla, nec quod Iesum Christum soluant, nec quod aliquam fidei aut spei regulam euertant, sed quod plane doceant saepius ieiunare quam nubere. 4. De modo quidem nubendi iam edidimus monogamiae defensionem. Nunc de castigatione uictus secunda uel magis prima continentiae pugna est. Arguunt nos, quod ieiunia propria custodiamus, quod stationes plerumque in uesperam producamus, quod etiam xerophagias obseruemus siccantes cibum ab omni carne et omni iurulentia et uuidioribus quibusque pomis nec quid uinositatis uel edamus uel potemus; lauacri quoque abstinentiam, congruentem arido uictui. 5. Nouitatem igitur obiectant, de cuius inlicito praescribant aut haeresin iudicandam, si humana praesumptio est, aut pseudoprophetiam pronuntiandam, si spiritalis indictio est, dum quaque ex parte anathema audiamus, qui aliter adnuntiamus.