• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER SECUNDUS

4.

Iamvero illa sacrilega deliramenta quis audiat, quod primum hominem vestrum dicitis secundum hostium voluntatem, quo eos caperet, elementa quae portabat mutasse atque vertisse, ut regnum quod dicitis falsitatis in sua natura manens non fallaciter dimicaret, et substantia veritatis mutabilis appareret ut falleret?

Huius primi hominis filium credi vultis dominum Iesum Christum.

Huius commenticiae fabulae filiam dicitis veritatem.

Hunc primum hominem, quem laudatis quia mutabilibus et mendacibus formis cum adversa gente pugnavit, si verum dicitis, non imitamini; si autem imitamini, et uos mentimini. p. 257,7

Quapropter dominus et salvator noster Iesus Christus, verus et verax dei filius, verus et verax hominis filius, quod utrumque de se ipse testatur, et de vero deo divinitatis aeternitatem et de vero homine carnis originem duxit.

Non novit apostolica doctrina primum hominem vestrum. Audite apostolum Paulum: Primus homo inquit de terra terrenus; secundus homo de caelo caelestis. Qualis terrenus, tales et terreni ; qualis caelestis, tales et caelestes. Sicut portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem eius qui de caelo est.

Primus itaque homo de terra terrenus ille Adam de limo formatus, secundus autem homo de caelo caelestis dominus Iesus Christus.

Qui dei filius venit ad carnem, qua suscepta et homo exterius fieret et deus interius permaneret, ut et dei filius verus esset, per quem facti sumus, et hominis filius verus fieret, per quem refecti sumus. p. 257,22

Cur ergo primum hominem vestrum commenticium nescio unde producitis et primum hominem, quem doctrina apostolica docet, non vultis agnoscere? An ut compleatur in vobis, quod ipse apostolus ait: _A veritate quidem auditum suum avertentes, ad fabulas autem convertentur?_Paulus adnuntiat primum hominem de terra terrenum, Manichaeus adnuntiat primum hominem non terrenum, nescio quibus fallacibus elementis quinque vestitum.

Et Paulus dixit: _Si quis vobis adnuntiaverit praeterquam quod adnuntiavimus vobis, anathema sit._Ergo ne Paulus mendax sit, Manichaeus anathema sit!

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Übersetzungen dieses Werks
Contre Fauste, le manichéen vergleichen
Gegen Faustus vergleichen
Reply to Faustus the Manichaean vergleichen

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung