• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER TERTIUS DECIMUS

7.

Proinde constituite nobis aliquem catechizandum gentilem, in quo Faustus defecisse nos risit, ubi non ridendus, sed plangendus ipse defecit. Si enim dixerimus homini gentili: Crede Christo, quia deus est, et responderit: Unde credo? prolataque auctoritate prophetarum eis se non credere dixerit, quod illi Hebraei sint, ipse paganus, ostendimus fidem prophetarum ex his, quae ventura cecinerunt et venisse cernuntur. p. 385,4 Credo enim, quod eum non lateret, quantas a regibus huius saeculi persecutiones prius pertulerit christiana religio; aut si lateret, per ipsam historiam gentium et imperiales leges litteris memoriaeque mandatas ei facile probaretur. Quod cum tanto ante praedictum ex propheta cognosceret dicente: Ut quid fremuerunt gentes et populi meditati sunt inania? Astiterunt reges terrae et principes convenerunt in unum adversus dominum et adversum christum eius, quae non de ipso David fuisse dicta in eodem ipso psalmo facile apparet; ibi enim dicitur etiam illud, quod homines quamlibet pertinacissimos ipsa rerum manifestatione confundit: Dominus dixit ad me: filius meus es tu, ego hodie genui te; postula a me et dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae: p. 385,17 quod genti Iudaeorum, in qua regnavit David, non esse concessum, Christi autem nomine longe lateque omnes gentes occupante nemo dubitat esse completum – credo moveretur, cum hinc et alia multa ex prophetis audiret, quae nunc persequi longum est: Videret etiam ipsos reges terrae Christi imperio iam salubriter subiugatos omnesque gentes eidem servientes et legeretur ei de psalmo tanto ante praedictum: Adorabunt eum omnes reges terrae, omnes gentes servient ei, totumque psalmum ipsum, qui figurate tamquam in Salomonem dicitur, si legere vellet, inveniret Christum vere regem pacificum – hoc enim Salomonis nomen interpretatur – in quo cognosceret completa omnia, quae ibi dicuntur, longe remotissima ab illo homine Salomone rege Israhel. Illum itidem psalmum, ubi deus unctus a deo dicitur et utique Christus ipsa unctione declaratur idemque Christus deus apertissime ostenditur, cum deus unctus insinuatur, si considerare vellet, quae ibi de Christo, quae de ipsa ecclesia dicta sunt, [quae] ibi quidem praedicta legeret, in orbe autem terrarum impleta conspiceret. p. 386,9 Videret quoque ipsa simulacra gentium per Christi nomen sic perire de orbe terrarum idque ipsum a prophetis praedictum esse disceret, ‹cum› audiret Hieremiam dicentem: Sic dicetis illis: dii, qui caelum et terram non fecerunt, pereant a terra et de sub caelo, item alio loco cum eundem prophetam dicentem audiret: Domine, fortitudo mea et adiutorium meum et refugium meum in die malorum, ad te gentes venient ab extremo terrae et dicent: quam falsa possederunt patres nostri simulacra, et non est in eis utilitas! Sic faciet homo deos et ipsi non sunt dii. Propterea ecce ego ostendam illis in tempore illo; manum meam ostendam illis et scient virtutem meam, quoniam ego dominus. p. 386,21 Haec audiens de scriptura prophetica et cernens in universa terra quid dicam, quemadmodum moveretur ad fidem, quando et hoc rebus ipsis probamus, cum per prophetiam ante tempora conscriptam et his temporibus impletam corda fidelium sic firmari cognoscimus?

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Übersetzungen dieses Werks
Contre Fauste, le manichéen vergleichen
Gegen Faustus vergleichen
Reply to Faustus the Manichaean vergleichen

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung