18.
Abiciant ergo, qui crediderunt, omnes libros, per quos factum est, ut crederent. Nam si hoc verum est, cur vel ipsum evangelium Christi a fidelibus legatur, non video. Ante fidem quippe inutile est, quia ille gentilis, quem ridentem ridendus uel potius flendus Faustus inducit, non credit Christo; post fidem autem supervacuum, si etiam veris de Christo praeconiis iam superfluo creditur, cum in eum creditum fuerit. p. 399,26 Hic forte dicetis: Sed evangelium debet legere iam fidelis, ne obliviscatur, quod credidit. Sic ergo, insani, etiam prophetarum vera testimonia, ne obliviscatur, quare crediderit; quod si oblitus fuerit, firmum apud eum non poterit esse, quod credidit. Aut proicite iam libros Manichaei, quibus testibus credidistis lucem pugnasse cum tenebris, quae lux ipse deus erat, et ut posset ligare lux tenebras, prius esse lucem a tenebris devoratam et ligatam et inquinatam et dilaniatam; quam vos manducando recreatis et solvitis et purgatis et sanatis, ut vobis merces retribuatur, ne cum illa, quae liberari non potuerit, in globo aeterno damnemini. p. 400,6 Hanc fabellam cotidie et moribus et vocibus cantatis. Cur adhuc in eam quaeritis testimonia librorum, ut in rebus superfluis et conficiendis codicibus vestris aliena substantia consumatur et dei vestri ligata teneatur? Incendite omnes illas membranas elegantesque tecturas decoris pellibus exquisitas, ut nec res superflua vos oneret, et deus vester inde solvatur, qui tamquam poena servili etiam in codice ligatus tenetur. Nam si possetis libros vestros vel elixatos comedere, quantum membris dei vestri beneficium praestaretis? An et si fieri posset, carnis immunditia prohiberet paginas ab epulis vestris? Imputet ergo sibi encausti munditia, quae corio inhaesit agnino. Sed et hoc vos fecistis, qui tamquam primo bello vestro, id quod mundum erat in calamo, immunditiae membranarum scribendo affixistis, nisi quod colores contrario testimonio vos arguunt. p. 400,21 Vos enim potius ad lucem candidarum paginarum cum tenebris atramenti venistis. Nobis debetis irasci talia dicentibus, an vobis talia credentibus, ut, velitis, nolitis, ista consequantur! Nos autem et ad commemorationem fidei nostrae et ad consolationem spei nostrae et ad exhortationem caritatis nostrae libros propheticos et apostolicos legimus alterutris vocibus sibimet concinentes et ea concinentia tamquam caelesti tuba et a torpore mortalis vitae nos excitantes et ad palmam supernae vocationis extendentes. De libris enim propheticis quiddam cum commemorasset apostolus, sicut scriptum est: Opprobria opprobrantium tibi ceciderunt super me, continuo subiungit utilitatem divinae lectionis: p. 401,4 Quaecumque enim ante scripta sunt inquit ut nos doceremur scripta sunt, ut per patientiam et consolationem scripturarum spem habeamus ad deum. Sed contradicit Faustus. Fiat ergo illi, quod dicit Paulus: Si quis vobis evangelizaverit praeterquam quod accepistis, anathema sit.