• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER QUARTUS DECIMUS

4.

Quid ergo miratur Faustus maledictum esse peccatum, maledictam esse mortem, maledictam esse mortalitatem carnis sine peccato Christi, ex peccato tamen hominis etiam in Christo factam? Ex Adam quippe corpus assumpsit, quia ex Adam virgo Maria, quae peperit Christum. Dixerat autem deus in paradiso: Qua die tetigeritis, morte moriemini. Hoc est maledictum, quod pependit in ligno. p. 406,1 Ille neget Christum maledictum, qui negat et mortuum; qui autem confitetur et mortuum et negare non potest mortem de peccato esse et ob hoc etiam ipsam peccatum vocari, audiat apostolum dicentem: Quoniam vetus homo noster simul cum illo crucifixus est, et intellegat, quem maledictum Moyses dixerit, ideoque securus apostolus ait de Christo: Factus est pro nobis maledictum, sicut non timuit dicere: Pro omnibus mortuus est. Hoc est enim mortuus est, quod Vmaledictus*, quoniam mors ipsa ex maledicto est et maledictum est omne peccatum, sive ipsum, quod fit, ut sequatur supplicium, sive ipsum supplicium, quod alio modo vocatur peccatum, quia fit ex peccato. Suscepit autem Christus sine reatu supplicium nostrum, ut inde solveret reatum nostrum et finiret etiam supplicium nostrum.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Übersetzungen dieses Werks
Contre Fauste, le manichéen vergleichen
Gegen Faustus vergleichen
Reply to Faustus the Manichaean vergleichen

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung