8.
Itaque fatemur ab imperitis dici aliud esse affigi ligno, aliud in ligno pendere. Sic enim quidam putant solvendam esse istam quaestionem, ut Iudam dicant a Moyse maledictum, qui laqueo se suspendit, quasi primum noverint, utrum ex ligno, an ex lapide se ille suspenderit. Sed verum est, quod et Faustus commemoravit, apostolum non sinere aliud intellegere quam de Christo esse praedictum. Sed talis imperitia nonnullorum catholicorum venatio Manichaeorum est; tales enim solent insectari, tales suis fallaciis irretire. p. 409,23 Tales in eos cecideramus, tales haeseramus, tales non viribus nostris, sed dei misericordia eruti sumus.