• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER QUARTUS DECIMUS

12.

Non ergo conviciatur Moyses soli et lunae, cum eos vetat adorari, sed eos laudat tamquam creaturam caelestem, deum autem laudat tamquam creatorem caelestium et terrestrium nec vult offendi deum, cum illi pro illo adorantur, qui propter illum et ex illo laudantur. At quam sibi Faustus argute reprehendere visus est, quod etiam maledictum vocat Moyses, qui solem adoraverit ac lunam! Si ergo inquit sub gentili positus rege solem cogar adorare et, cum restitero maledictum hoc metuens, iubear crucifigi, in aliud eius incurram maledictum, quod adversus eum deprompsit, qui pendet in ligno. Vos quidem nullus rex gentilis cogit adorare solem, quod nec ipse sol cogeret, si in terra regnaret, quia nec nunc a vobis hoc vult fieri. Sed sicut creator ipse impios blasphematores suos usque ad iudicium sustinet, sic et ipsa caelestia tolerant vanos adoratores suos usque ad iudicium creatoris sui. Tamen mementote christianum regem non posse cogere, ut sol adoretur. p. 413,6 De gentili enim rege exemplum Faustus proposuit sciens profecto ad gentiles pertinere, quod facitis, cum solem adoratis; non est hoc ergo christianum. Sed ubique iam perdix nomen Christi ponit, ut congreget, quae non peperit. Videte tamen, quam facile respondeat veritas, et sana doctrina quam facile dirumpat hunc vestrae quaestionis tamquam inevitabilem et bicipitem laqueum! Ecce faciamus aliquem armatum regia potestate comminari homini christiano, ut si solem adorare noluerit, suspendatur in ligno! Si declinavero inquis maledictum, quod lex prompsit in solis adoratorem, incidam in illud, quod eadem lex prompsit in eum, qui pependerit in ligno. 413,17 Ita vero turbaberis; sed tu, immo nec tu, qui et nullo cogente adoras solem. At vero christianus aedificatus supra fundamentum apostolorum et prophetarum attendit singulas causas et singula maledicta, videt unum pertinere ad corpus mortale, quod ligno suspenditur, alterum ad animum, quo sol adoratur. Etsi enim corpus inclinatur in adorando, animus tamen aut colit, quod adorat, aut fingit. Utrumque autem perniciosum est. Quapropter quoniam maledictum in utroque mors meruit, sicut mors corporis in ligno pendere, ita mors animi est solem adorare, eligendum est igitur maledictum in corporis morte, quo maledicto et ipsum corpus in resurrectione liberabitur, devitandum autem maledictum in animae morte, ne cum suo corpore in aeterno igne damnetur. p. 414,2 Hanc enim quaestionem nobis dominus solvit dicens: Nolite timere eos, qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere; sed eum timete, qui habet potestatem et animam et corpus occidere in gehennam ignis, tamquam diceret: Nolite timere maledictum corporalis mortis, quod temporaliter solvitur, sed timete maledictum spiritalis mortis, per quod anima in aeternum cum suo corpore cruciatur. Ecce non est anicularis maledictio, sed prophetica praedictio: Maledictus omnis, qui pendet in ligno. Sic enim auferet Christus de maledicto maledictum, quomodo de morte mortem, de peccato peccatum. Sic ergo non blasphemavit Moyses dicendo: Maledictus omnis, qui pendet in ligno, quomodo non blasphemaverunt apostoli docendo: Mortuus est et: Vetus homo noster confixus est cruci cum illo et: De peccato damnavit peccatum et: Eum, qui non noverat peccatum, peccatum pro nobis fecit et multa huiusmodi. p. 414,19 Vos autem cum horretis maledictum Christum, fatemini vos horrere mortem Christi. Ubi apparet vestra non anicularis maledictio, sed diabolica simulatio, qui mortem corporis Christi animae vestrae morte non creditis; quam tamen mortem Christi non veram, sed simulatam suadetis, quasi non audeatis per nomen christianum homines fallere, nisi ipsum Christum magistrum fallaciae faciatis.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Übersetzungen dieses Werks
Contre Fauste, le manichéen vergleichen
Gegen Faustus vergleichen
Reply to Faustus the Manichaean vergleichen

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung