• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER SEXTUS DECIMUS

8.

Alias inquit si christianus es, crede dicenti Christo, quia de se scripsit Moyses; quod si non credis, christianus non es. Inepta haec semper et imbecilla responsio est nihil habentium, quod ostendant. p. 446,18 Quanto igitur melius fecisses, si idem confitereris simpliciter? Et tamen hoc mihi quidem dicere potuisti, quem scias necesse habere, ut credam causa religionis, qua famulor Christo, licet hoc ipsum adhuc quaeratur, utrum sit et hoc Christi testimonium, ut credi debeat absolute, an scriptoris, ut examinari sollicite, nec si nos non crediderimus falsis, Christum hinc offendimus, sed falsatores. Tamen utcumque hoc ferri poterit christianis oppositum. Quid autem de illis agemus, quos retuli, Iudaeo scilicet atque gentili, quibus dicere non possumus: si christianus es, crede; si non credis, christianus non es? Quamquam de (ne? ) christiano quidem hoc rectissime dixeris, cum Christus Thomam apostolum dubitantem de se aspernatus non sit; sed quo animi eius vulneribus mederetur, corporis sui cicatrices ostendit nec dixit: si discipulus es, crede; si non credis, discipulus non es. p. 447,4 Tu mihi hoc dicas non de Christo dubitanti, sed de sententia, utrum sit eius, an subinducta. At inquis beatiores appellat, qui non viderunt et crediderunt. Hoc si ideo dictum putas, ut sine ratione et iudicio quidque credamus, esto tu beatior sine sensu, ego mihi contentus ero cum ratione beatus audisse.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Übersetzungen dieses Werks
Contre Fauste, le manichéen vergleichen
Gegen Faustus vergleichen
Reply to Faustus the Manichaean vergleichen

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung