• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER SEXTUS DECIMUS

15.

Nec illud nego de Christo esse praedictum, quod tu tamquam facile refellendum elegisti, ubi deus loquitur ad Moysen dicens: Suscitabo illis prophetam de fratribus ipsorum similem tibi. p. 455,19 Nec me tua lauta et lepida antitheta, quibus luteum sermonem quasi colorare ac pingere voluisti, ullo modo ab hac fidei veritate deterrent. Comparans enim Christum atque Moysen et cupiens demonstrare dissimile, ut ob hoc non de Christo videatur intellegendum esse, quod scriptum est: Suscitabo illis prophetam similem tibi, opposuisti tibimet ex adverso multa contraria, quod ille homo, hic deus, ille peccator, hic sanctus, ille ex coitu natus, hic secundum nos ex virgine, secundum vos vero nec ex virgine, ille offenso deo occiditur in monte, hic patri perplacens patitur propria voluntate, p. 455,28 quasi vero cum simile aliquid dicitur, ex omni parte atque ex omni modo simile intellegatur. Quia non ea tantum, quae unius eiusdemque naturae sunt, dicuntur inter se esse similia, sicut gemini homines vel filii parentibus vel omnes homines omnibus hominibus, in quantum homines sunt, similes utique sunt, quod et in ceteris animalibus intueri facillimum est vel arboribus, ut olea oleae, laurus lauro similis dicitur, verum etiam naturae disparis sunt et dicuntur multa similia, ut olivae oleaster et far tritico. De rebus adhuc proximis et attingentibus loquor; nam quid tam longe distans a filio dei, per quem facta sunt omnia quam pecus et lapis? Et tamen in evangelio legitur: Ecce agnus dei et in apostolo: Petra autem erat Christus, quae nullo modo quisquam recte diceret, si eorum aliquam similitudinem nullo modo ille susciperet. p. 456,14 Quid ergo mirum, si non est dedignatus Christus fieri similis ipsi Moysi, qui similis factus est ovi, quam in eius praenuntiatione per ipsum Moysen praecepit deus manducari a populo suo eiusque sanguinem ad tutelam salutis adhiberi et pascha appellari, quod nunc in Christo esse completum nemo dissimulare permittitur? Quapropter de scripturis agnosco dissimilem, de scripturis mecum agnosce et tu similem, non inde dissimilem, unde similem, sed alia causa illud, alia illud, dum tamen utrumque demonstrem: Dissimilis homini Christus, quia deus; scriptum est enim de illo: Quia est super omnia deus benedictus in saecula; et similis homini Christus, quia homo, quia de illo itidem scriptum est: Mediator dei et hominum, homo Christus Iesus. p. 456,27 Dissimilis peccatori Christus, quia semper sanctus, et similis peccatori Christus, quia deus filium suum misit in similitudinem carnis peccati, ut de peccato damnaret peccatum in carne. Homini ex coitu nato dissimilis Christus, in quantum ex virgine natus est, sed homini nato similis Christus, in quantum et ipse ex femina natus est, cui dictum est: Quod nascetur ex te sanctum, vocabitur filius dei. Homini propter peccatum suum mortuo dissimilis Christus, in quantum sine peccato et propria potestate mortuus est, sed rursus homini mortuo similis Christus, in quantum et ipse vera morte corporis mortuus est.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Übersetzungen dieses Werks
Contre Fauste, le manichéen vergleichen
Gegen Faustus vergleichen
Reply to Faustus the Manichaean vergleichen

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung