21.
Unde mirabiliter istorum est ridenda vecordia, qui tamquam impossibile a nobis quaerunt, quomodo per Iudaeorum libros fidem christianam velit discere homo gentilis, cum tanta devotione et tanta celebritate omnes gentes istorum librorum fieri discipulas cernat (cernant ?), eo ipso nimirum fortius atque firmius, quod ex manibus inimicorum tanta de Christo testimonia proferuntur; in quibus ideo gentes, quae credunt, nihil de illo ad tempus possunt putare confictum, quia in eis libris inveniunt Christum, quibus a tot saeculis serviunt, qui crucifixerunt Christum et quos in tanto apice auctoritatis habent, qui cotidie blasphemant Christum. p. 463,18 Si enim ab eis proferrentur prophetiae de Christo, qui praedicant Christum, ab eis ipsis confictae putarentur; nunc vero id exponit, qui praedicat, quod recitat, qui blasphemat. Ad aliquem namque usum sanctorum ordinatur omnis caecitas impiorum a summo deo, qui pro sui regiminis aequitate bene utitur etiam malis, ut qui suo arbitrio iniuste vivunt, illius iudicio iuste disponantur. Ergo ne testimonia prophetiae Christi nascituri, mira facturi, indigna passuri, morituri, resurrecturi, ascensuri, per omnes gentes evangelium vitae aeternae disseminaturi illi finxisse crederentur, qui eum populis adnuntiarent, p. 464,1 magnum aliquid actum est in usum nostrum de infidelitate Iudaeorum, ut idem ipsi, qui haec propter se non haberent in cordibus, propter nos haberent in codicibus. Nec inde auctoritas illis libris minuitur, quod a Iudaeis non intelleguntur, immo et augetur; nam et ipsa eorum caecitas ibi praedicta est. Unde magis non intellegendo veritatem perhibent testimonium veritati, quia cum eos libros non intellegunt, a quibus non intellecturi praedicti sunt, etiam hinc eos veraces ostendunt.