• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER DECIMUS SEPTIMUS p.483,1

4.

At quam elegantem rem sibi visus est Faustus dicere, ubi propterea voluit non credi haec scripsisse Matthaeum, quia cum de sua electione diceret, non ait: Vidit me et dixit mihi: sequere me, sed: Vidit Matthaeum et dixit ei: sequere me. Quod nescio utrum de errore imperitiae dixerit, an de more fallaciae. Sed non usque adeo imperitum putaverim, ut nec legerit nec audierit solere scriptores rerum gestarum, cum in suam personam venerint, ita se contexere, tamquam de alio narrent, quod de se narrant. Magis ergo hunc arbitror non ut imperitum, sed ut imperitis nebulam obtendere voluisse sperantem se plures esse capturum, qui ista non nossent. p. 486,29 Et in historia quidem rerum saecularium talis narrationis reperiuntur exempla; sed non opus est, ut ex alio genere litterarum vel nostros admoneam vel istum refellam. Ipse certe paulo ante de libris Moysi quaedam testimonia ita proferebat, ut non ea negaret scripsisse Moysen, immo et affirmaret, sed ad Christum non pertinere contenderet. Legant ergo in eisdem libris, quae de se scripsit Moyses, utrum ita scripserit: Dixi, aut: feci hoc vel illud, et non potius: Dixit Moyses, et: fecit Moyses, aut: Vocavit me dominus, vel: Dixit ad me dominus, et non potius: Vocavit dominus Moysen, et: Dixit dominus ad Moysen, et omnia cetera in eundem modum. Ita ergo et Matthaeus de se tamquam de alio scripsit. Quod et Iohannes fecit; nam circa finem libri sui etiam ipse sic loquitur: Conversus Petrus vidit discipulum, quem diligebat Iesus, qui et recumbebat in cena super pectus eius et dixerat domino: ‛Quis est, qui te tradet?’ . Numquid et hic dixit: Conversus Petrus vidit me? p. 487,17 An forte propterea nec istum putant hoc evangelium scripsisse? Sed paulo post dicit: Hic est discipulus, qui testificatur de Iesu et qui haec scripsit; et scimus, quia verum est testimonium eius. Numquid ait: Ego sum discipulus, qui testificor de Iesu et qui haec scripsi et scimus, quia verum est testimonium meum? Certe manifestum est morem fuisse scriptorum, cum gesta narrarent. Quam multa et ipse dominus eadem locutione de se dicit, quis enumerare sufficiat? Cum venerit inquit filius hominis, putas, inveniet fidem in terra? Non dixit: Cum venero, putas, inveniam? Et: Venit filius hominis manducans et bibens; non dixit: Veni. Et: veniet hora, et nunc est, cum mortui audient vocem filii dei; et qui audierint vivent; p. 488,5 non dixit: Vocem meam, et multa huiusmodi, unde iam puto sufficere, quae dicta sunt, et ad studiosos commonendos et ad calumniosos convincendos.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Übersetzungen dieses Werks
Contre Fauste, le manichéen vergleichen
Gegen Faustus vergleichen
Reply to Faustus the Manichaean vergleichen

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung