• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER UNDEVICESIMUS

1.

Faustus dixit: Non veni solvere legem et prophetas, sed adimplere (Mt.5,17). Ecce iam consentio dictum! p. 496,22 Quaerendum tamen est, cur hoc dixerit Iesus, utrumne compalpandi Iudaeorum furoris causa, quia idem sacrosancta sua ab eodem conculcari videntes indignarentur eumque ac si impium ac male sanum ne audiendum quidem existimarent, nedum sequendum, an ut nos, qui ei credebamus ex gentibus, institueret atque informaret patienter ac morigere mandatorum subire iugum, quod cervicibus nostris Iudaeorum lex imponeret ac prophetae. Sed hoc quidem nec te ipsum putare credo, quod enim Iesus hoc verbum protulerit, ut nos Hebraeorum legi addiceret aut prophetis. Ac per hoc, si haec non fuit causa dicendi, illa alia debet esse, quam dixi. p. 497,9 Iudaeos enim verbis semper atque operibus Christi vehementer insidiatos esse nemo qui nesciat. Ex quibus cum idem colligerent legem ac prophetas suos ab eodem solvi, indignarentur necesse est, ac per hoc reprimendi furoris eorum gratia non ab re fuerit dixisse, uti ne putarent, quia venisset legem solvere, sed adimplere. Nec hoc ipsum mentitus est nec fefellit; indifferenter enim et absolute nominavit legem.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Übersetzungen dieses Werks
Contre Fauste, le manichéen vergleichen
Gegen Faustus vergleichen
Reply to Faustus the Manichaean vergleichen

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung