• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER UNDEVICESIMUS

8.

Prophetias autem sic adimplevit, cum in eo veritas facta est promissio dei. Hoc paulo ante ex apostolo commemoravi dicente: Quotquot enim promissiones dei, in illo etiam. Idem rursus dicit: Dico enim Christum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem dei ad confirmandas promissiones patrum. Quod ergo in prophetis sive aperte sive per figuras vel locutionum vel actionum promittebatur, in illo adimpletum est, qui non venit solvere legem et prophetas, sed adimplere. Hoc autem vos non intellegitis, quia, si quaedam facta et celebrationes, quae figurae erant ventura praenuntiantes, adhuc a christianis fierent, nihil significaretur nisi nondum venisse, quae tum illis figuris praenuntiabantur. p. 506,4 Quod enim adhuc venturum praenuntiatur, aut nondum venit, aut si iam venit, superfluo vel fallaciter praenuntiatur. Quapropter unde vobis videtur Christus non implesse prophetas, quia non fiunt a christianis quaedam, quae per prophetas, ab Hebraeis ut fierent, instituta sunt, inde potius probatur implesse. Usque adeo enim quicquid per eiusmodi figuras prophetabatur, impletum est, ut iam per illas non prophetetur. Ad hoc pertinet etiam, quod ipse dominus ait: Lex et prophetae usque ad Iohannem. Lex enim, quae praevaricatores abundanti reatu concludebat in eam fidem, quae postea revelata est, gratia facta est per Iesum Christum, per quem superabundavit gratia; ac per hoc impleta est per gratiam liberantem, quae non implebatur per litteram iubentem. p. 506,16 Item in ipsa lege universa prophetia, quae non tantum verbis, sed etiam quarundam actionum figuris salvatoris promittebat adventum, veritas facta est per Iesum Christum. Lex enim per Moysen data est; gratia autem et veritas per Iesum Christum facta est. Ex cuius adventu iam regnum dei coepit adnuntiari, quia et lex et prophetae usque ad Iohannem, lex, ut reos faceret, qui desiderarent salutem, prophetae, ut promitterent salvatorem. Ceterum prophetas alios exstitisse iam in ecclesia post ascensionem Christi quis nesciat? De quibus Paulus dicit: Et quosdam constituit in ecclesia, primum apostolos, deinde prophetas, tertio doctores et cetera. Non itaque de illis dictum est: Lex et prophetae usque ad Iohannem, sed de iis, qui primum Christi adventum prophetaverunt; qui adventus impletus non utique adhuc posset prophetari. p. 507,5

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Übersetzungen dieses Werks
Contre Fauste, le manichéen vergleichen
Gegen Faustus vergleichen
Reply to Faustus the Manichaean vergleichen

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung