• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER QUARTUS

2.

Augustinus respondit: Temporalium quidem rerum promissiones testamento vetere contineri et ideo vetus testamentum appellari nemo nostrum ambigit, et quod aeternae vitae promissio regnumque caelorum ad novum pertinet testamentum; sed in illis temporalibus figuras fuisse futurorum, quae implerentur in nobis, in quos finis saeculorum obvenit, non suspicio mea, sed apostolicus intellectus est dicente Paulo, cum de talibus loqueretur: Haec omnia figurae nostrae fuerunt, et iterum: Haec omnia in figura contingebant illis; scripta sunt autem propter nos, in quos finis saeculorum obvenit. p. 269.10

Non ergo vetus testamentum ad consequendas illas promissiones, sed ad intellegendas in eis novi testamenti praenuntiationes accipimus; veteris quippe testificatio fidem novo conciliat.

Unde dominus posteaquam resurrexit a mortuis seque non solum intuendum discipulorum oculis sed etiam contrectandum manibus obtulit, ne quid tamen cum suis mortalibus et carnalibus sensibus fallaciter agi arbitrarentur, magis eos de veterum librorum testificatione firmavit dicens: Oportebat impleri omnia, quae scripta sunt in lege Moysi et prophetis et psalmis de me. Non itaque spes nostra in temporalium rerum promissione defixa est, quandoquidem nec ipsos illius temporis sanctos et spiritales viros, patriarchas et prophetas, his terrenis rebus fuisse deditos credimus; intellegebant enim revelante sibi spiritu dei, quid tempori illi congrueret et quibus modis deus per illas omnes res gestas et dictas futura figuranda et praenuntianda decerneret, magisque desiderium eorum de novo testamento erat. p. 269,27 Sed praesens functio corporalis ad significanda nova ventura pollicitationibus veteribus praebebatur. Ita illorum hominum non tantum lingua, sed et vita prophetica fuit. Carnalis autem populus promissis vitae praesentis inhaerebat. De quo tamen etiam populo nihilominus significabantur futura. Sed vos ista non intellegitis, quia, sicut propheta dixit nisi credideritis, non intellegetis. Non enim estis eruditi in regno caelorum, id est in ecclesia Christi vera catholica; quod si essetis, de divitiis sanctarum scripturarum non solum nova sed etiam vetera proferretis. Ipse quippe dominus dicit: Propterea omnis scriba eruditus in regno caelorum similis est homini patrifamilias proferenti de thesauro suo nova et vetera. p. 270,11 Et ideo dum sola promissa dei nova tenere vos arbitramini, remansistis in vetustate carnis et novitatem induxistis erroris.

De qua novitate apostolus dicit: Profanas autem verborum novitates evita! Multum enim proficiunt ad impietatem, et sermo eorum sicut cancer serpit. Ex quibus est Hymenaeus et Philetus, qui circa veritatem aberraverunt dicentes resurrectionem iam factam esse, et fidem quorundam subverterunt.

Ex qua vena falsitatis vos manare cognoscite, qui dicitis nunc esse resurrectionem tantummodo animarum per praedicationem veritatis, corporum autem, quam praedicaverunt apostoli, futuram negatis!

Quid autem spiritaliter secundum hominem interiorem, qui renovatur in agnitione dei, potestis cogitare, cum per vetustatem carnis et per carnalium rerum imagines, quibus totus error uester involvitur, res corporeas non possessione teneatis, sed phantasmate sapiatis? p. 270,26

Terram enim Chananaeorum, quae manifesta erat et manifeste illi populo data est, contemnere vos et fastidire gloriamini, quasi non ita terram luminis describatis ex una parte a terra gentis tenebrarum, tamquam cuneo coartato discissam, ut neque in rerum veritate inveniatur et in cogitationum vestrarum falsitate credatur, et ideo nec vitam vestram data sustineat et mentem vestram desiderata corrumpat.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Übersetzungen dieses Werks
Contre Fauste, le manichéen vergleichen
Gegen Faustus vergleichen
Reply to Faustus the Manichaean vergleichen

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung