• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER UNDEVICESIMUS

28.

Itaque vel omnia vel paene omnia, quae monuit seu praecepit, ubi adiungebat: ego autem dico vobis, inveniuntur et in illis veteribus libris. Ibi contra iram dictum est: Turbatus est prae ira oculus meus, et: Melior est, qui vincit iram quam qui capit civitatem. Ibi contra verbum durum: Plaga flagelli livorem faciet; plaga autem linguae confringet ossa; ibi contra moechiam cordis: Ne concupiscas uxorem proximi tui. Non enim ait: Ne adulteres, sed: Ne concupiscas. p. 530,14 Unde apostolus hoc ex lege commemorat dicens: Nam concupiscentiam nesciebam, nisi lex diceret:‛ non concupisces’. Ibi de patientia non resistendi laudatur vir praebens percutienti se maxillam et saturatus opprobiis. Ibi de inimico diligendo dicitur: Si esurierit inimicus tuus, ciba illum; si sitit, potum da illi, - hinc enim hoc commemoravit apostolus -, et illud in psalmo: Cum his, qui oderant pacem, eram pacificus, et alia multa. Quod autem temperando a vindicta et diligendo etiam malos deum imitemur, habes ibi de ipso deo id agente copiosum locum; ibi namque scriptum est: Multum enim valere tibi soli super[er]at semper, et virtuti brachii tui quis contra stabit? p. 530,26 Quoniam tamquam momentum staterae sic ante te est orbis terrarum, et tamquam gutta roris antelucani, quae descendit in terram. Sed misereris omnium, quoniam omnia potes et dissimulas peccata hominum propter paenitentiam. Diligis enim omnia, quae sunt, et nihil odisti horum, quae fecisti; nec enim odio habens aliquid constituisses. Quomodo ergo posset aliquid permanere, nisi tu voluisses, aut quod a te vocatum non esset, conservaretur? Parcis autem omnibus, quoniam tua sunt, domine, qui animas amas. Bonus enim spiritus tuus est in omnibus; propter quod eos, qui exerrant, partibus corripis et de quibus peccant admonens alloqueris, ut relicta malitia credant in te, domine. Ad hanc benignam patientiam dei, qui facit solem suum oriri super bonos et malos et pluit super iustos et iniustos, nos imitandam Christus hortatur, ut vindicare nostras iniurias neglegamus et benefaciamus his, qui nos oderunt, ut simus perfecti, sicut pater noster caelestis perfectus est. p. 531,17 Valere autem nobis et ad remittenda debita peccatorum nostrorum, quod aliis ista ultionum debita relaxamus, et cavendum esse, ne si hoc non fecerimus, nec nobis deprecantibus peccati obligatio remittatur, sic in illis libris veteribus scriptum est: Qui vindicari vult, inveniet vindictam a deo et peccata illius confirmans confirmabit. Relinque proximo tuo nocenti te, et tunc deprecanti tibi peccata solventur. Homo homini reservat iram et a domino quaerit medelam carnis? In hominem similem sibi non habet misericordiam et pro peccatis suis deprecatur dominum? Et ipse dum caro sit, reservat iram et repropitiationem petit a domino? Et quis exorabit pro peccatis illius?

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Übersetzungen dieses Werks
Contre Fauste, le manichéen vergleichen
Gegen Faustus vergleichen
Reply to Faustus the Manichaean vergleichen

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung